« 1 talea » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 016b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALEA1
1. TALEA, Talia, Tallia, Tallium, Voces unius ejusdemque
originis, quæ nostris Tesseram ligneam significant, in duas partes fissam, in quarum
utraque debitum continetur, transversaria quadam cæsura denotatum, altera penes emtorem
vel debitorem, altera penes venditorem vel creditorem remanente : nostris vulgo
Taille. Quæ quidem voces a Latina Talea et Talia deducuntur. Est enim
Talea, ramus incisus, in Glossis MSS. Glossæ Lat. Gr. :
Talia, ϰορμός, σχίζα, σϰυτάλη. Talia, ϰορμός, σχίδαξ. Taliæ, σχίδαϰες.Taleæ oleaginæ, apud Catonem et Varronem de Re rustica. Taliæ ferreæ, apud Cæsarem lib. 5. de Bello Gall. Taleæ fraxineæ, apud Serenum Sammonicum cap. 12.
Intercisi ex arboribus cylindri, quos Taleas vocant,apud Vegetium lib. 4. cap. 8. Nonius :
Taleas, scissiones lignorum, vel præsegmina.Vetus Agrimensor :
Terminus, si aliquam scissuram, hoc est, Taliaturam habuerit, montem scissum, id est, Taliatum ostendit, limes ille finem transit.Vide Acta SS. Valeriani, Tiburtii, etc. num. 11. Hinc igitur
Talea, pro ejusmodi Tessera lignea, Gallis, Taille, Anglis a Taley, al.
Talley. Leges Henrici I. cap. 56 :
Si..... de his, quæ ad firmam pertinent, controversia oriatur, si de Taleis agatur, etc.Gervasius Dorobernensis in Hist. Angl. :
Videlicet ut Conventus Monachos tres vel quatuor ad custodiendas villas ordinaret, qui redditibus omnibus Thesaurariis, a Conventu constitutis, per Taleas responderent.Matth. Paris ann. 1247 :
Fecit etiam per ballivos perscrutari, quod si aliquis institor, vel injuriam passus quicunque alius, in aliqua accommodatione coacta, vel extorsione pecuniæ, vel victualium ut solet per regios exactores, proferret scriptum, vel Taliam, vel testimonium, vel juraret, etc.Atque hac notione passim usurpat Fleta lib. 2. cap. 27. § 5. c. 30. c. 61. § 2. c. 63. § 12. c. 70. § 1. c. 72. § 20. c. 82. § 5. etc. Adde Cowellum lib. 4. tit. 22. § 8. Glossarium Lobinelli tom. 3. Hist. Paris. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taullium, Eadem notione. Tabularium Ecclesiæ Ambianensis : Majores vero in his, quæ ad grenidam veniunt, nihil juris habent, excepto quod quando annona mensuratur, si præsentes fuerint ad servitium Ecclesiæ, et Taullia sua fecerint, ut de summa annonæ rationem possint reddere officialibus Ecclesiæ, et saccos et vehicula ad deferendam annonam submoverint, uterque sex nummos pro sua procuratione habebit.
Corulina Tallia, Laterculus ex corylo arbore. Henr. de Knyghton pag. 2570 :
In æstate sequenti Rex cepit lanas de tota terra Angliæ, per Tallias corulinas, et parvula brevia scripta, imposito pretio 9. marcarum ad saccum, etc.Gloss. Lat. Gr. :
Corulus, ποντιϰέα.Vide Tallia.