« »
 
[]« 4 talia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 018b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALIA4
4. TALIA, Talea, Tallia, Italis Taglia, Pars illa quæ aliquem spectat ; v. g. Certus militum numerus qui a quovis fœderatorum exigitur, Gall. Contingent. Chron. Veron. ad ann. 1332. apud Murator. tom. 8. col. 648 :
Domini Lombardiæ requisiti sunt ad ligam cum Florentinis et Rege Roberto contra Regem Bohemiæ, quæ liga Veronæ per sindicos et ambasciatores Regis Roberti et Florentinorum facta est circa finem Martii, posita Talea inter ipsos de tribus millibus equitum et duorum millium peditum.
Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1279. eod. tom. col. 1145 :
Certa quantitas militum et peditum de civitate Reginorum cum tota montanea et cum certa Talia militum et peditum de Bononia et de Parma, et cum balesteriis, iverunt circumquaque, obsiderunt Besumantuam, etc.
Chronicon Parm. ad ann. 1282. tom. 9. col. 797 :
Et inter eos ordinatum fuit, quod Talia militum eorum continuo staret Cremonæ.
Et col. 826 :
Item eodem anno (1294.) dictus dominus Potestas cum m. de populo et aliis de Tallia deputatis, armata manu cucurrit, etc.
Vide Taxa Gentium in Taxa 1.