![[]](img/image.png)
TANAJARE, Candenti forcipe laniare, Ital. Tanagliare, Gall. Tenailler.
Johannis de Bazano Chronicon Mutin. apud Murator. tom. 15. col. 613 :
Fecerunt dictos comites..... justissime Tanajari, et.... in quatuor partes dividi et frusta suspendi per partes et diversa loca.Annales Estenses apud eumd. Murat. tom. 18. col. 935 :
Fuit enim per civitatem Ferrariæ super curru Tanajatus, etc.