2. TASCA,
Taschia, Præstatio agraria,
Agrarium, Campipars. Vox in Chartis
Occitanis, et Provincialibus præsertim, sat frequens. Scribit Camdenus in Britannia pag.
314. 3. edit. se vidisse nummos antiquos, quos ibi exhibet, cum equo absque fræno
currente, et inscriptione
Tascia : ex altera parte in medio nummo
Ver.
et Davidem Povellum, eruditissimum antiquitatis indagatorem,
tributum Verulamii,
(urbs est Britanniæ) interpretatum :
Tasc enim tributum,
Tacia,
denarium tributi, et
Tascyd præcipuum tributi Collectorem Britannice sonare : alios
vero existimare nummos tributarios fuisse, qui in caput et agros impositi quotannis a
Romanis exigebantur, quibus haud se refragari profitetur. Ita
Tasca vox est Gallica
vetus, quam pro præstatione agraria postmodum usurparunt nostri. Veteribus Septentrionalibus, Hickesio teste, in Grammatica Theot. pag.
92.
Tacan, Saxonibus tæcan, Cimbris
Taka, et
Takia Capere
est, levare, accipere, auferre ; unde apud veteres Danos
Tekia, Captura. Hinc,
inquit,
Tasca, vel
Taschia,
Tributum, quod accipitur, et
Attachiare, Vincire, ligare ; nemo enim
attachiatur, seu vincitur, nisi
prius capiatur.
Thasca, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 78. Judicium ann. 34. Caroli M. apud Stephanot. tom. 1. Antiq. Occitan. MSS.
pag. 480 :
Ut de ipso villare per singulos annos, ibidem vobis exinde Tascas et
decimas persolvere debuissemus.
Donatio ann. 901. Marcæ Hispan. col. 837 :
Et de ipso viviale ipsi homines de Artedone et de Tregale donare faciant per
singulos annos ipsam decimam et Tascham.
Testamentum Borrelli Comitis Barcin.
ann. 993. ibid. col. 946 :
Cum villulis et Ecclesiis, et decimis et primitiis, et
cum ipsas Taschas, etc.
Adde col. 997. et Probationes novæ Hist. Occit. tom.
2. col. 147. 489. 606. Chartularium Prioratus S. Petri de Domina fol. 93 :
Mansus
de la Varx debet unum sextarium vini de Tascha, qualis licuerit, ix.
sextarios de frumento.
Occurrit ibi pluries. Charta ann.
1065 :
Petrus Rainoardus dedit unam modiatam de terra culta et inculta Deo et S.
Mariæ cum Tasca et decimo.
Charta Bernardi Archiep. Arelat. ann. 1139. in
Tabular. Archiepiscopatus ejusdem Ecclesiæ fol. 109 :
Istius etiam prænominati
honoris decimas atque Taschas sine omni impedimento retinemus.
Alia ann. 1107.
in Tabulario Eccles. Gratianop. sub Hugone Ep. fol. 20 :
Et Morardus Jovencellus
donavit Tascham Episcopo, et laudavit terram in manu jamdicti Episcopi... et Tascham de
terra Rosseti similiter donavit.
Fol. 45 :
Quædam vero pars
(mansi)
est de Tascha, et alia pars de decima.
Charta Gerardi
Comitis Matiscon. ann. 1180. in Tabulario Cluniacensi :
In nemore dicto Jou Comes
et Monachi habent Taschias suas.
Infra :
Apud Domange habet Comes
medietatem Taschiæ, et monachi aliam.
Charta Simonis Comitis Montis-Fortis ann.
1211. pro Pezenacio, ex Regesto Carcassonensi :
Furnum, homines et feminas, et
prædia urbana, et suburbana, cum omnibus ædificiis suis, et rustica similiter, et 4.
Taschas et usatica, et albergas, etc.
Infra :
Et insulas, et nemora, et
venationes, et devezia, et 4. Taschas terrarum, et pascua, et paludes, etc.
Charta ann. 1214. in 30. Regesto Archivi Regii ch. 58 :
Similiter liceat nobis
libere emere vineas et alias possessiones, cartones, vel Tascas ad usum mensæ nostræ,
vel Canonicorum, etc.
Alia ann. 1230. apud Perardum pag. 428 :
Jure
dictarum possessionum et terrarum, tam in Taschiis, seu tertiis, quam in decimis dictis
Abbati et Conventui..... in perpetuum remanente.
Libertates concessæ
Aquarum-Sextiarum Incolis a Beatrice Comitissa Provinciæ, mens. Sept. 1245 :
Salvis
nobis pensionibus et censibus, et Taschis, quæ et quas percipimus in possessionibus
aliquorum.
Alia anni 1211. in Regesto Carcassonensi :
Insulas et nemora,
et venationes, et devazia, et 4. Taschas terrarum, et pascua, et paludes.
Compositio inter Carolum Comitem Provinciæ et Dominos Arearum ann. 1257 :
Jura
recipiendo, banna et justitias, et pasqueria, Tascas in tenementis.
Charta ann.
1289 :
Videlicet jus exsartandi absque præstatione Taschiæ, ac etiam laborandi et
fusterandi, et lenhairrandi, pascendi et piscandi.
Charta ann. 1280 :
Damus....... medietatem totius partis nostræ, quam habemus in podio, qui dicitur,
etc. in territorio civitatis Majoricarum, et tenetur per dominum Regem ad decimam et
Tascham.
Tabularium Priorat. de Paredo fol. 16 :
Natali Domini 4. panes,
2. spatulas, duas oscors, pastionem de porcos in silvis, et Taschiam de
terra.
Fol. 34 :
Et reddit..... sextarium vini, et 2. de avena, et
Taschiam de fructibus.
Fol. 75 :
Illam condominam.... in qua duplam
Taschiam habebant Monachi.
Charta ann. 1304. in 9. Regesto Philippi Pulchri
Regis Franc. ch. 86. ex Tabulario Regio :
Illud agrarium sive Tascam, quod et quam
dictus Rex percipere consuevit in 9. quartonatis terræ, etc.
Occurrit præterea
in Synodo Nemausensi ann. 1284. cap. de Pœnitentia : et in Concilio Avenionensi ann. 1326.
c. 11. ubi vir doctus perperam reposuit ad marginem
Taxas : ut apud Dion.
Salvaingum Boissium de Usu feudor. pag. 385.
Taschas etiamnum Hispani
dicunt. Andreas Bosch
dels Titols de honor de Cathalunya lib. 5. pag. 553 :
Quant als delmes, primicies, y Taschas, gosal en especial los de
Cathalunya.
Vide Appendicem ad Capitul. Reg. Franc. n. 145. et Sammarthanos in
Episcopis Massiliensib. n. 28. Hujusce præstationis
origo retegitur infra in v.
Tertia 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tachia, Eadem notione. Homagium ann. 1272. apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressiæ pag.
19 :
Humbertus de Tregnay... confitetur tenere a domino Baugiæi quidquid habet apud
Avignion et in territorio de Avignion tam in Tachiis, quam in aliis.
Charta ann.
1335. apud Menesterium in Probat. Histor. Lugdun. pag.
xxiv. col. 2 :
Item grangiam de Rebussello cum omnibus terris, pratis, nemoribus, Tachiis,
decimis, servitiis, juribus, etc.
Charta Chassaniæ ann. 1399 :
Terra erat
ad Tachiam decimam, quæ remota fuit, et de novo asservisata fuit ad servitium 12.
denariorum.
Charta ann. 1465. e Schedis D.
Aubret :
Tenet res
Tachiabiles ad decimam Tachiam levandam per cellarium, etc.
Et infra :
Tenet terram Tacherentiam ad decimam Tachiam.
Ubi decima
Tachia
est decimus manipulus pro
Tachia solvendus. Regestum 87. Chartophylacii Regii :
Aynardus senior percipit Tachiam dicti dimidii jornalis terre predicti.......
Percipiunt,... quinque cartas frumenti et dymidiam cartam frumenti pro Tachia. Tachia
vinee et duorum dimidiorum jornalium terre predictorum,
ibidem, ubi sæpius
recurrit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Tache, eadem notione,
in Charta Guidon. comit. Nivern. ann. 1232. ex Reg. comitat. Clarimont. :
Nous
avons assigné à nostre amé et loial Fouchier Guerri nostre cambellen... toutes nos
Taches de la ville de Bor et des apartenanches d'icelle.
P. Carpentier, 1766.
Thascha, Eodem significatu. Charta ann. 1307. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 82 :
Salvo etiam domino nostro regi jure et suis in Thascha scilicet, undecima parte
bladorum et vini.
Vide
Taschia 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tasqua, Eodem intellectu, in Charta ann. 1052. ex Tabul. S. Victoris Massil. Charta ann.
1216. e parvo Chartulario ejusd. S. Victoris pag. 157 :
Exactiones quascumque
facere poterant, videlicet comtalias, cavalcatas, lesdas, Tasquas, linguas boum,
etc.
Venditio Vicecomitatus Rellaniæ ann. 1410. e Schedis Præsidis
de
Mazaugues :
Cum....... albergis, cavalcatis, adempris, Tasquis, cuistis,
etc.
Charta ann. 1509. ex iisd. Schedis :
Ad Tasquam sive facheriam,
etc.
Statuta Ecclesiarum Cadurc. Ruthen. et Tutel. tom. 4. Anecd. Marten. col.
737 :
Decimæ...... debent solvi statim cum fructus percipiunt, et antequam inde
segregentur census vel Tasquæ, id est, quintam et quartam, etc.
Statuta Eccl.
Nemausens. ibid. col. 1030 :
Circa agricolas interroget
de furto, et maxime super decimas et primitias, tributa, census, Tasquas,
etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1394. in Reg.
146. Chartoph. reg. ch. 441 :
Acquisiverunt Tasquam, sive nonam partem fructuum
annualium, cum dominationibus septem peciarum terræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taychia, Eadem notione. Tabul. S. Germani a Pratis ann. 1527 :
Omnes census,
redditus, proventus, obventiones, coroatas, fornagia, Taychias, quartonos et alia
quæcumque servitia.
Terræ Tascales,
Tascabiles,
Tascharum præstationi obnoxiæ, in Tabulario Prioratus
de Domina in Delphinatu fol. 81. Charta Comitis Provinciæ ann. 1252 :
Defensum,
quod vocatur de Vesiano, ubi sunt terræ Taschales et venationes.
Charta laudata
ann. 1306 :
Item 15. sextariatas terræ Tascabiles pro 5. sextariis bladi communis
singulis annis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tachabilis Terra, Eadem notione. Charta Prioratus S. Triverii in Dumbis ann. 1420 :
Sub
servitio 6. den. fortium et unius cuppæ messis ad quodlibet levagium cum Taschia septima
talis bladi qualis crescet in dicta terra Tachabili.
In Dumbis et Bressia
septimus manipulus vulgo solvitur pro
taschia, aliter alibi, ut ex relatis jam
satis patet.
Tachibilis Terra. Acta Capitularia Ecclesiæ Lugdun. ann. 1347. fol. 126. v. Cod. MS. :
Juxta
pratum hæredum Stephani Remensis ex una parte, et juxta terram Tachibilem dictorum
hæredum.
Occurrit ibi pluries.
Tascharia, Ager
tascæ obnoxius. Vetus Charta tom. 7. Spicilegii Acher. pag. 264 :
Dono..... illam partem taschæ, quam habeo vel habere debeo in prædiis cultis vel
incultis, et jus et dominationem, quod vel quam habeo in ipsis prædiis, vel adversus
possessores prædiorum ratione taschæ : quæ prædia sunt infra Taschariam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taschereium, Tempus qua
Tascha colligitur, ni fallor. Polyptychus S. Remigii Remensis :
Mansus ingenuilis 1. habet in Taschereio, facit mapp. 1. ad tremsaticam sationem,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tascha, Liber, ut videtur, in quo
taschæ impositæ describuntur. Chron. Parmense ad
ann. 1308. apud Murator. tom. 8. col. 870 :
Ascenderunt palatia Communis vetus et
novum, et domos Potestatis et Capitanei et gabellæ, et judicis exactoris averis
Communis, et omnes libros bannorum et Taschas maleficiorum et actorum novorum et
veterum..... dilaceraverunt, et de fenestris in plateam projecerunt ad modum nevolarum,
ita quod tota platea erat plena de chartis laceratis.
Vide
Taxare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tasquerius, Collector
taschæ. Inquisitio ann. 1268. ex Schedis Præsid.
de
Mazaugues :
Requisitus a quibus vidit accipere tascham, a dom. Hugone de
Baucio, vel dom. Barralo ; dixit quod a nullo : sed vidit ire Tasquerios et portare
bladum in saccis ; sed nescit ubi accepissent.
Infra :
Ipse fuit
Tasquerius territorii de Græso, et habuit tascham. Tasquerius seu recolligens
tasquam,
in Sententia arbitrali inter dominos et incolas Calliani ann. 1497.
◊ A
Tascis vel
Taschiis istis agrariis, Hispani
vocem
Tacha, usurpant pro quolibet defectu in quavis re. Lex partida 64. tit. 5.
part. 5 :
Tache, maldad, aviendo el sierno, que un home vendisse a otro,
etc.
ut et Galli nostri vocem
tasche pro quavis macula aut labe, quod agri,
qui hujuscemodi præstationibus gravantur, inquinati et commaculati quodammodo sint :
tametsi promiscue
sumitur apud Poëtas et Scriptores vernaculos in utramque,
malam scilicet, et crebrius in bonam partem, contra quam hodie. Philippus
Mouskes
in Philippo Augusto :
Quar li Dus i ert de male Teke.
Infra :
Godefrois de Condet fu Vesques,
Ki plains estoit de boines Teques.
Willelmus
Guiart in Ludovico VIII :
Cis Marcomires proprement
Ou lors ot mainte bone Teche,
Mua le nom de Leuteche.
Idem ann. 1205 :
Cil qui sont de hardies Taches
Embatent le feu és estaches.
Ann. 1214 :
Montmoranci, Rethel, Gamaches,
Et autres à hardies Taches.
Ann. 1304 :
Car gens à plains de bonne Teche, etc.
MS. :
Bontez chascun membre toucha,
De bonnes Tesches l'entecha.
Historia Franciæ MS. ex Biblioth. Memmiana fol. 223 :
Ingebor (uxor Philippi Augusti)
belle et bonne sainte Dame et
religieuse, et garnie de moult bonnes Taches.
Hinc vox
Entechié, in libro
Inscripto MS.
Le lignage de Coucy, ubi de Odone Burgundo Comite Nivernensi :
Et fut li plus riches homes, qui en son temps allast aux armées ou Royaulme de
France, de plus grand grace, et de plus grand renommée d'estre bien Entechiez, et de
bonne vie mener.
Assisiæ Hierosolymitanæ MSS. cap. 190 :
Yvrongne, ou
Entechié de aucun mauvais et vilain vice.
Robertus Bourronus in Hist. fabulosa
Merlini et Arthuri :
Et si a le plus preude feme et le plus affaitié, et Entechié
de toutes les millors Teches qui soint.
Vide in
Thaschia.
◊ Quod vero
Tasca in hisce locis dicitur,
Macula
videtur appellari in Charta ann. 1309. in 2. Regesto Philippi Pulchri Reg. Franc. n. 132.
de quibusdam servis :
Super capitagio, manumortua, maritagio, seu super alia
quacunque Macula seu redibitione servili non molestabimus in
futurum.