« »
 
[]« 1 taxator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 041c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAXATOR1
1. Taxator, Æstimator, in Glossis MSS.
Æstimatores et Taxatores bonorum talium duxit similiter eligendos
, in Diplomate ann. 1356. proxime laudato. vide paulo post alia notione. Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 3. cap. 21. § 76.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taxiarchus, Eadem notione. Glossulæ Cluniac. apud Mabillon. tom. 2. Operum Posthum. pag. 23 : Taxiarchi [] sunt qui præsunt rebus taxandis, id est æstimandis. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1530. voce Ταξιάρχης.
Taxare, Nominare, appellare, dicere. Abbo in Præfat. lib. 1. de Bellis Parisiac :
Cæterum tam tuæ, quam reliquorum quidem lectorum almæ caritati non istud metrice complecti volumen quod vates Taxer, notum fore molior.
Ubi pro Glossa ad marginem habetur, nominer. Et initio lib. 1... Parisiusque novo Taxaris ab orbe.
Item pro Scribere. Facundus Hermianensis lib. 4. cap. 1 :
Legens literas a vestra Reverentia missas, cognovi nomen Joannis in sacris diptychis scriptum. Interrogans autem inde venientes, cognovi non in ordine Laicorum, sed in Episcoporum Taxari.
S. Eulogius lib. 3. Memorial. SS. cap. 6 :
Et alibi Taxatum est, i.
scriptum, dictum est. Alcuinus de Divin. Offic. :
Deinceps vero a custodibus omni lumine decoretur Ecclesia, et sicut isto die Taxavimus, ita et Feria sexta atque Sabbato.
Carolus M. de Cultu Imaginum lib. 1. cap. 6 :
Antequam discutiendorum testimoniorum, quæ absurde Orientales in sua Synodo Taxaverunt, silvam ingrediamur, etc.
Id est, scripserunt. Eadem notione usurpat cap. 11. initio :
Sed et omnis illa Synodus, quæ et in pluribus somnianti ad sensum præbuit, quæ non solum dicenti resistit, sed etiam dicta in volumine Taxavit.
Ubi tamen Tilius editor Taxare, pro Texere, contexere, dictum putat. Flodoardus lib. 1. cap. 21 :
Transfertur ad villam ipsius Suprataxatam, nomine Sparnacum.
Ita lib. 3. cap. 11 :
Elegit..... Suprataxatos Episcopos, i.
supradictos, nominatos. Ut superius Taxavimus. Glabro Rodulpho apud Duchesnium tom. 4. Hist. Franc. pag. 46. Vide Regulam Magistri cap. 7. et Chartas Alamannicas Goldasti cap. 39. Gesta Abbat. Fontanell. cap. 13. Pertz. Script. tom. 2. pag. 288. lin. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taxare Sese, Pacisci. Vita B. Caroli Boni Comitis Flandriæ n. 56. tom. 1. Martii pag. 191 :
Datis dextris et acceptis, fide et sacramento juramenti sese Taxabant, quatenus eadem intentione eisdemque armis et eodem consilio in obsidione cum ipsis jungerentur.
Taxari, Haberi, censeri, quomodo Taxari inter vicarios, dixit lex un. Cod. Theod. de Comitib. et archiatris. (6, 16.)
Taxare, Taxam imponere. Thomas Walsingh. pag. 244 :
Quapropter scirent procul dubio plebem nullatenus velle vel Taxari, vel Taxationibus acquiescere, etc.
Constitutiones Jacobi Regis Siciliæ cap. 59 :
In Taxatione et solutione ipsius pecuniæ, non cum eisdem terris, sed semotim per se imponi et Taxari faciunt certam pecuniæ quantitatem, etc.
Vide supra Taxa 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taxare Emendam, Mulctam imponere, vel quæ solvenda sit decernere. Mandatum Philippi Pulchri Franc. Regis ann. 1302. apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. 84. col. 1 :
Inhibentes de cætero, ne Præpositi præposituras ad firmam tenentes Taxare vel judicare præsumant emendas.
P. Carpentier, 1766.
Tauxer l'amende, in Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 406. Hinc Tax dicitur ejusmodi impositio seu judicium, in Stat. ann. 1366. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 629. art. 1 :
Et lui faire amender selon la qualité du meffait, au Tax et constrentes de gardes de nostre monnoye.