« »
 
[]« 1 taurus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 040c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAURUS1
1. TAURUS,
Qui gregem regit et nunquam vinctus fuit
, in Pacto Legis Salicæ tit. 3. § 8. ubi Lex Salica habet junctus. Idem Pactus § 9 :
Si quis Taurum furaverit, qui de tribus villis communes vaccas tenuerit, etc.
Vide Trespellius. Rursum in eodem Pacto Legis Salicæ § 10 :
Si quis Taurum Regis furaverit, etc.
Id est, taurum qui cum aliis tauris jungitur currui Regio, uti interpretatur Wendelinus. Reges autem nostros boves vel tauros curribus suis junxisse, docet in primis Eginhardus in Vita Caroli M. initio :
Quocumque eundum erat, carpento ibat, quod bubus junctis, et bubulco rustico more agente, trahebatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taurus Albus. Charta ann. 1533. apud Madox Formul. Angl. pag. 151 :
Robertus Wryght et Johannes Anable, executores et assignati sui, invenient seu inveniri facient unum album Taurum, omni anno eorum termini prædicti, tociens quociens contigerit aliquam mulierem generosam, vel aliquas alias mulieres, ex devocione sive voto per ipsas facto, venire ad feretrum gloriosi Regis et Martyris S. Edmundi, ad oblaciones dicti Tauri faciendas.
Taurum immolare solebant qui agebant triumphum. Vide supra Tauroboliare.
Tauri Ingrates. Thwroczius in Andrea Rege Hungariæ cap. 43 :
Misit Cæsari 50. corpora immensorum husonum, et duo millia lardorum, mille Tauros ingrates, i. incrassatos,
Gallis, en graisse, vel engraissez. []
Tauri Liberi Libertas. Charta Walteri de Gant Comitis, apud Edw. Bisseum in Notis ad Uptonum pag. 86 :
Cum...... libertate faldiæ, liberi Tauri, et liberi apri, et cum duobus molendinis, etc.
Ubi liberum taurum, bannalem interpretor, vel quomodo accipitur in Foris Bigorrensibus art. 11. 12 :
Melior villæ Miles verrem habeat, et Monasterium, per pacem securum, non vi inclusum. Sed si in damno fuerit inventus, solute abjiciatur..... Idem dicimus de Militum et Monasteriorum Tauro, et ascensore equarum equo.
Instrumentum ann. 16. Edwardi I. Regis Angl. apud Th. Blount in Nomolexico :
Compertum per Jur. quod Will. de Losa fuit seisitus de libero Tauro habendo in Hamsted, etc. Ideo consideratum est, quod prædictus W. recuperet damna sua, quæ taxantur per Jur. ad iv. s. pro imparcatione ejusdem Tauri, etc.