« »
 
[]« 1 taxare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 041c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAXARE1
1. TAXARE, Taxatio. Papias : Taxare dicitur æstimare ; tractum ab emptoribus, qui Taxatione pretii tandem suas voluntates colligunt. Taxat, ponderat, nominat, æstimat, tangit. Taxatio, æstimatio, deliberatio, nominatio. Ugutio : Taxare, numerare, firmare, licitari, imponere pretium rei, quæ venditur, æstimare, addere vel diminuere pretium rei quæ venditur. Gloss. Lat. Gr. : Taxatio, ποσότης. Taxamus, ὁρίζομεν. Taxare, Taucer, prisier, in Gloss. MSS. Lat. Gall. Sangerm. Pretio Taxare, apud Siculum Flaccum. Secundum bonitatem agrum Taxare, apud eumdem. Charta Eadredi Regis Angl. tom. 1. Monast. Anglicani pag. 169 :
Pro damnis et expensis per eos sibi factis vel illatis, Taxandis per juramenta 4. vel 5. hominum fide dignorum, etc.
Charta ann. 1302. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Quod illa quæ vendunt sine quibus sotulares fieri non possunt, Taxentur, cum alias Taxam servari non possent dicti sabaterii.
Utuntur Plinius lib. 17. cap. 1. Lex 3. D. ad Exhibend. (10, 4.) lex 9. Cod. de Excusat. muner. (10, 48.) etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Taucer et Tausser, eadem acceptione. Charta ann. 1288. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 346 :
Desquelles choses la vallue... jugeons et Taussons... à la somme de trois cent quatre vingt livres de monnoie courante en Anjou... et à cette chose enquerre, faire, Tausser et jugier, etc.
Charta ann. 1454. in Chartul. Latiniac. fol. 78. v° :
Et icelles deux pieces de vin fait Taucer et jaulger par Guillaume Becquet jaulgeur juré de la ville de Paris.
P. Carpentier, 1766.
Hinc fortassis Estassement appellatur Jus quoddam, quod in bonis burgensis defuncti aut ad extraneum venditis, habita illorum ratione, ad scabinos hujus loci pertinet, in Libert. villæ de Commines ann. 1364. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 523. art. 7 :
Et s'il avenist que aucuns bourgois ou bourgoise vendist tiere en la franquise de le ville à un forain,... ledit eschevin pour ladicte ville en doivent avoir Estassement.
Et art. 8 :
Et se uns bourgois alast de vie à trespassement, et il eust hoirs non bourgois, lidit eschevin en aront Estassement.
Taxatio, Pretium, æstimatio, Taxation, pris, in Glossis Lat. Gall. Sangerm. MSS. Vita S. Machuti Episcopi cap. 14 :
Eique mox villam quamdam non parvi redditus et Taxationis ad metatum et commanendum ex integro delegavit.
Diploma ann. 1356. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 516 :
Possessiones et prædia in regno suo Boemiæ debeant assignari ad existimationem et Tutationem ..... Joannis Olumucensis Episcopi et...... Busconis de Welhardis, etc.
Pro Tutationem legendum puto Taxationem ex subsequentibus ibidem :
Si fortasse super æstimationem et Taxationem premissorum concordare non possunt, etc.
Rursum occurrit in Aresto Parlamenti ann. 1394. apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. 82. col. 1. in Statutis Massil. lib. 2. cap. 39. § 2.