« 2 taxator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 042a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAXATOR2
2. Taxator, qui Taxam imponit pro uniuscujusque facultate. Charta Humberti Dalphini pro franchesiis Villæ de Pineto ann. 1343. e Schedis Cl. V.
Lancelot :
Incholæ... possint levare et exigere vintenum Taxandum et ordinandum inter se, prout eorum legalitati videbitur ordinandum, præstito prius juramento in manibus Castellani ipsius loci, vel ejus vices gerentis, per Taxatores et exactores ipsius vinteni, quod bene et legaliter prædicta facient et exercebunt.Constitut. Eccl. Valent. inter Conc. Hisp. tom. 4. pag. 199 :
In eo casu subsidii sint quatuor Taxatores ex antiquioribus canonicis.Et pag. 200 :
Collectores et Taxatores præfati subsidiorum teneantur ejusmodi officia per seipsos exercere.
P. , 1766.
◊ Haud scio an eadem
notione, in Stat. Univers. Tolos. ann. 1313. ex Cod. reg. 4222. fol. 35. r° :
Sciendum est quod creato rectore primo in principio studii, statim Taxatores creabuntur ab eadem Universitate, qui erunt annales.... Qui jurabunt in manu dicti rectoris se fideliter Taxaturos.Vide Taxator 1.
Taxati, Milites stipendiarii, qui taxam, seu stipendium excipiunt, quomodo
Recevoir taxe dicimus. Hist. Miscella lib. 20. pag. 616 :
Acie Arabes in Africam mota, hanc obtinuerunt, et ex proprio exercitu Taxatos in ea quosdam constituerunt.Pag. 634 :
Electus ex proprio stolo velocibus scaphis misit Taxatos ex Themate Obsiciano, etc.Adde pag. 637. 640. 763. etc. Vita S. Symeonis Mirabilismontis :
Ὄντων δὲ ϰατὰ τὸ συνῆθες ἐν τοῖς Γαϐάλοις, ταξάτοι τῶν Ἀγαρηνῶν ϰατῆλθον εἰς τὴν παραθαλασσίαν.Theophanes pag. 410 :
Ἠσαν γὰρ ϰαὶ τῶν λοιπῶν θεμάτων ταξάτοι ἄρχοντες οὐϰ ὀλίγοι.Adde eumdem in Theodosio, et alibi, et Constantinum in Basilio Macedone cap. 49. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ταξάτοι, col. 1527. sqq.
Taxatio, Præsidium, sedes taxatorum. Hist. Miscella :
Quod formidantes prælium et Taxationem tumultuarent.Theophanes in Constantino :
Καὶ ἐϰ τοῦ οἰϰείου στρατοῦ ταξατίωνα ἐν αὐτῇ ϰατέστησαν.Cedrenus in Leontio ann. 3 :
Καὶ ϰαταλιπὼν Ταξατίωνα ἵδιον, τῷ ϐασιλεῖ ταῦτα ἐδήλωσε. Ταξείδιονvero idemne sit quod ταξατίων, vide Meursii, et Fabroti ad Cedrenum Glossaria.
Taxatum, Expeditio bellica, Græcis recentioribus ταξείδιον. Formula 15. ex Andegavensibus :
Unde mihi homo, nomen illi, interpellabat eo quod caballo suo furassit, aut in Taxato post me habuissit, etc.Infra :
Nunquam furavit, nec consciens ad ipso furandam nunquam fuisset, nec post me in Taxata ipso caballo nunquam habui, etc.