« »
 
[]« Temperius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 049b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEMPERIUS
TEMPERIUS, pro Temporius, cui opponitur Serius. Gloss. Gr. Lat. : Temporius, ἐνωρότερον. Temporia, πρόσϰαιρος. Ruricius Epist. 23. tom. 5. Antiq. Lect. Canisii :
Moneo ut crastino, quod erit quarta feria, Brivæ, Temperius tamen, mihi jejunus occurras.
Flodoardus lib. 1. Hist. Rem. cap. 7 :
Ad cujus celebritatis vigilias fratres Temperius exurgentes.
Utuntur S. Benedictus in Regula cap. 11. 48. Magister in Regula cap. 36. et 50. Guillelmus in Vita S. Bernardi lib. 1. cap. 5. Historia Translat. S. Sebastiani n. 70. Rupertus de Divin. Offic. lib. 10. cap. 26. Glaber Rodulphus lib. 5. cap. 1. Liber usuum Cisterciensis Ord. cap. 68. etc. Apud quos interdum Temporius reperitur : qua usus voce Ovidius 14. Metamorph. :
.......... Modo surgit eoo
Temporius cælo, modo serius incidit undis.
Columella lib. 9. cap. 4 :
Ante crepusculum gallinæ cibi spe Temporius ad officinam redeant.
Ordo Romanus :
Colligite vos Temporius ad Ecclesiam illam.
Utitur etiam Cæsarius serm. 12. Belgæ nostri Tempre dicunt : ita in Consuetud. Hannoniensi cap. 68. Le Caton en Roman :
Si le compere û Tempre, û tard.
Vetus Poëta MS. de Vulpe Coronato :
Que nouvelles doivent venir
Temprement à court, etc.