![[]](img/image.png)
1. TENELLUS, Obturaculum oris dolii. Jo. Laudensis in Vita S. Petri Damiani Card. num. 2. de
dolio, seu tina :
Evulso Tenello, nihil prorsus vini suscipiunt.
Evulso Tenello, nihil prorsus vini suscipiunt.
Item, quod aliis Militibus simplicibus in nostro Tenello comedentibus serviatur eodem modo inter duos quoslibet, videlicet de una gallina, etc.Mox :
Item, quod omnibus... in Tenello nostri hospitii comedentibus serviatur, etc.Et pag. 312. col. 2 :
Die Veneris..... in hospitio non comedetur, nisi semel in die et in Tenello, sicut nec aliis diebus jejunii.Ibid. pag. 313. col. 2 :
Potatio de mane in Tenello : Item, volumus et ordinamus, quod qualibet die de mane, quando non est jejunium ordinatum ab Ecclesia, panaterius hospitii nostri portet seu portari faciat in loco, ubi tenetur Tenellus mappam cum duodecim panibus parvis.... et quod botellerii portent pro eisdem ad prædictum Tenellum sex mensuras vini puri de Tenello, et quod coquus de coquina nostra portari faciat ad dictum locum pro eisdem unum rotulum de carnibus, etc.Similia mox repetuntur, ubi de potatione per diem in Tenello. Rursum infra pag. 317. col. 1 :
Item, volumus quod illi qui debent in TenelloAdde pag. 335. col. 1. et vide Tinellus.communi comedere, etc.
Non poterunt forteritiam facere ; nisi suæ proprisiæ clausuram de fossatis xiv. pedum in latitudine tantum, et palatii vel muri x. pedum in altitudine super terram, sine tornellis, archeriis et Tenellis.Inquisit. ann. 1371. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 433. col. 2 :
Camera etiam habet..... curtim cum Tenello, casalenum et turrim supra portam. Teniauinter instrumenta piscandi recensetur in Lit. ann. 1367. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 471.