« 1 tenor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENOR1
1. TENOR. Constantinus Afric. lib. 1. Pantechn. cap. 1. ubi de medici officio :
Dignos quoque postmodum et ipse doceat, et hæc sine pecunia, et sine Tenore aliquo, futurique meriti emolumento, et indignos ab hac scientia repellere satagat.Id est, sine mora aliqua. Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. ad ann. 1162. apud Murator. tom. 6. col. 278 :
Ad pedes domini Imperatoris inermes venerunt, et personas et civitatem, et mobile et immobile, quæ habebant, sine ullo Tenore in potestate Imperatoris posuerunt.Chronicon Parm. ad ann. 1302. apud eumdem Murator. tom. 9. col. 844 :
Et videns ipse D. Maphæus, quod non poterat resistere dictis adversariis suis, et in instanti sine prælio et sine Tenore deposuit in dicto exercitu dominium civitatis Mediolani et baculum sive matiam sui capitaneatus.