« 2 tenor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENOR2
2. TENOR, Practicis nostris Teneur, Argumentum instrumenti, quod in scripto
continetur. Liga Caroli IV. Imp. cum Johanne Franc. Rege ann. 1355. apud Ludewig. tom. 5.
Reliq. MSS. pag. 452 :
Sic nunc eadem promissa et colligantias.... præsentibus innovamus sub Tenoribus infra scriptis.Occurrit alibi passim. In Glossario ad calcem tomi 2. Gall. Chr. novæ edit. Tenor, dicitur,
Possessio, vel media pro tuenda causa in lite et contentione. Desiderantur loci, quibus hæc definitio fulciatur.