« »
 
[]« 2 tensura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 064a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENSURA2
2. TENSURA, Tensio arcus, Italis Tesa. In Lege Burgund. tit. 46. est
de his, qui Tensuras ad occidendum lupos posuerint
. In ipso vero contextu, jubentur ii,
qui arcus occidendorum luporum studio posuerint
, id est certo in loco statuerint, ut id vicinis suis statim indicent,
ac tres lineas ad prænoscenda positi arcus indicia diligenter extendant, ex quibus duæ superiores sint
, ut hosce locos devitare habeant : ne si forte laxarentur arcus, læderentur, mortisque periculum incurrerent. Ita ut
si ab homine, per ignorantiam veniente, aut ab animali domestico tactæ fuerint, sine periculo sagittas arcus emittat. Quod si hoc modo provisa res fuerit, ut Tensuræ factæ circunstantibus innotescant, quicunque ingenuus incaute veniens casum mortis aut debilitatis incurrerit, nullam ex hoc calumniam, is qui arcus posuerit, sustinebit, etc
. Ex quibus patet, ita arcus seu balistas positas, ut motis hisce lineis, statim sagittas emitterent. A Tensura, nostri forte Tesurer pro arcum tendere, vel retia ponere, acceperunt. Consuetudo municipal. Andegavens. art. 25 :
Nul ne peut de jour, ne de nuit tendre ne Thesurer en autruy domaine.
Ita et Cenomanensis art. 39. 162. Charta ann. 1445 :
Item du droit, que j'ay de chasser, tendre, et Tesurer, et prendre bestes à pied rond, rouges, rousses, et noires, etc.
Vide Arcuare et Tensura 3.
Enteser, nostri pro Arcum intendere dixerunt. Philippus Mouskes in Hist. Francor. MS. :
Et quant li enfés l'entendi,
L'arc Entesa, plus n'atendi,
Le cierf quida traire à desroi,
Mais son Seignour i traist le Roy.
Chronicon MS. Bertrandi Guesclini :
Chascun tendi son arc, la sayete Entesa.
Alibi :
Les Archers tout devant chascun l'arc Entesé.
[] MS. :
Et vint à la meslée son arc Entesé.