« Termonlandes » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 069c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERMONLANDES
TERMONLANDES, apud Hibernos, Terræ ad Ecclesiam pertinentes, a Saxonico Land, Terra, et
Latino Terminus, quasi terra limitibus distincta, puta a prædiis laicorum : quo
sensu territorium Ecclesiæ Terminus etiam dicitur, in Lege Bajwar. jam laudata in
Terminus 1. Cum autem terræ Ecclesiæ, inquit Spelmannus in voce Corba,
multorum canonum vigore, liberæ essent et immunes a sæcularium potestate et sanctæ habitæ,
dici etiam cœpit Termon pro loco sancto, atque inde Tearmuin pro sanctuario, ut
ibidem exemplis probat. Quod autem ait quosdam esse, qui Termon, Gallicum
Terre-moine, i. Terram monachorum, sonare volunt, nihili est. Vide
Dextri.