« »
 
[]« 5 terragium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 073b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERRAGIUM5
5. TERRAGIUM, Agger terreus, Gallice Terrasse, Rempart. Radulfus de Rebus Gestis Friderici I. Imp. apud Murator. tom. 6. col. 1196 :
Quod castrum fortissimum erat cum fossato magno et murato.... et cum altissimo muro merlato juxta Terragium, et cum alio muro intus.
Gualwaneus Flamma apud eumd. Murator. tom. 12. col. 1018 :
Ex statuto Azi Vicecomitis Terragium, quod erat supra fossatum, cœpit explanari, et omnia luti culmina per civitatem adæquari.
Chronicon Modoet. lib. 3. eod. tom. col. 1137 :
Prætereundo fossam veniebant certi de [] eorum gente usque ad palangatum, qui tunc temporis erat super Terragium fossæ.
Rursum occurrit ibid. col. 1164. ut et vox Terrage, pro Gallica Terrasse, Aggere repræsentato et insculpto, uti patet ex Computo xv. sæculi apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 921 :
Une couppe et une esguerre de bericle garnie d'or à deux Terrages d'argent ez pattes esmaillez de vert, etc.
Vide Terracia, Terraius et Terrale 2.