« »
 
[]« 2 terrale » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 073c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERRALE2
2. TERRALE, Agger terreus, Gallice Terrasse, Rempart. Recognitio ann. 1327. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 28. col. 2 :
Guigo de Yllino recognovit se tenere de feudo D. Dalphini... Castrum et omnia et singula fossata seu Terralia de Yllino.
Le Roman de Vacce MS. :
Jouste les archiers se sont mis,
Le Terrail ont avant porpris.
Et alio in loco :
Ne pourent cil dehors lez cous desus soiffrir,
Du mur et du Terrail les esteut departir.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Terraleum, Eadem notione. Statuta Mutinæ fol. 45. v° : rubr. 240 :
Vadit recta linea usque ad aggerem sive Terraleum.
Chronicon Parmens. ad ann. 1308. apud Murator. tom. 9. col. 870 :
Venit illuc ad ipsam portam, et quum vidit desuper Terraleo, quod prædicti banniti erant pauci, jussit aperiri dictam portam.
Vide Terracia et Terragium 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Terralium, Eodem intellectu. Idem Chron. ad ann. 1302. col. 845 :
Domus laborerii circumquaque cavatæ fuerunt per se et burgi similiter per se cum Terraliis.
Adde col. 761. Statuta Palavicinia 1. 2. cap. 71 :
Nulla persona..... præsumat ire super Terraliis castri Busceti.
Rursum occurrit in Statutis Mutinæ fol. 20. v°. rubr. 108. ut et in Charta ann. 1343. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 468. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Melius, Fossa, nostris Terrail et Terreau. Consule Diction. Trevolt. in hac voce. Terral, eodem sensu, in Sent. arbitr. ann. 1313. ex Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 53 :
Item li dis religieus sont quittes de deus saus Parisis que il doivent au maieur et au jurés pour la cause des Terraus, qui sont au debout de leur gardin.
Libert. S. Marcel. ann. 1343. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 380. art. 7 :
Quam siquidem villam..... dicti burgenses [] vintenis claudere teneantur et etiam fossatis... et aquam in dictis Terrariis (leg. Terraliis) facere venire ; quæ Terralia cum fructibus eorum, seu fossata sint dicti domini dalphini.
Terrallium. Charta ann. 1294. apud Dion. Salvaingum Boissium lib. de Usu feudor. c. 37 :
Retinentes nobis perpetuo atque nostris piscationes Terralliorum dictæ villæ, et totius aquæ Galabri, ab esclosa molendini noviter facti,.... usque ad pontem Galabri super ipsum, etc.
Fossas hic intelligo, quæ villam circumdabant, sic a labris seu aggeribus, quibus clauduntur, dictas, ut et in Litteris ann. 1324. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 148 :
Concedimus dicto Aymoni, quod ipse possit ponere pisces in Terraliis nostris de Sablonieres et in eis piscare cumcumque voluerit.
Charta Eccl. Lugdun. ann. 1308 :
Dominus Bellijoci habet tres asinatas bladi a Terraliis veteribus Lugduni usque ad S. Sebastianum.
P. Carpentier, 1766.
Terrallium, Eodem significatu, in Charta ann. 1369. ex Cod. reg. 5187. fol. 81. v° :
Idem Hugo habeat... in ipsa vinea, videlicet illam partem contiguam, prout protenditur in longitudine ab illo Terrallio ;..... et cum ipso Terrallio usque ad vineam, etc.
Infra : Terrellium. Hinc Terrellier, Terram fodere, fossam cavare, in Pacto inter comit. Sabaud. et nobiles baron. Dumb. ann. 1398. ex Cod. reg. 6873. fol. 27. r° :
Item que nostredit sire le conte.... ne souffrira estre contrains les hommes desdis noubles à fortiffier, contrebuir et faire gait ou garde, Terrellier, chevauchier, etc.
Inde etiam Terraillon, pro Pionnier, fossor, qui ligone terram fodit. Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 182 :
Un Terraillon ou pionnier, homme vacabond et d'estrange pays, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Terrayllium, Eadem notione. Computus ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 325. col. 1 :
Item, pro fieri faciendo uno Terrayllio per montaneam Bellini usque ad locum ipsorum ædificiorum, pro decursu aquæ venientis per Terrayllium ipsum ad opus dicti operis, vii. s. iv. den.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Terrellus, Eodem significatu. Libertates Thossiaci in agro Dumbensi ann. 1310. art. 2 :
Si quis emerit domum, pedam, pratum, terram, vineam, vel aliud immobile infra villam fossatos et Terrellos ejusdem villæ, etc.
Charta Thossiacensis ann. 1404 :
Concesia et Terrello dicti prati intermedio.
Alia ann. 1467. ex Schedis D. Aubret :
Juxta terram Anthonii Guichardeti, quodam Terrello intermedio. Clausum fossatis seu Terrellis,
tom. 2. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 401.