« Terraticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 075b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERRATICUM
TERRATICUM, Idem quod Terragium 1. Quod a Colonis exigitur nomine terræ et agri,
quem colunt. Academicis Cruscanis, Terratico dicitur,
quel che si paga per fitto di seminar nel altrui terreno. Argentreus ad art. 266. Consuet. Britan. :
Utitur hæc regio certo contrahendi genere, quod Terragium appellant, Latine verbum pro verbo Solarium dixeris : usus est, cum prædia fere inculta colenda certis colonis tribuuntur perpetuo, aut vero temporario jure, lege dicta, ut in annos singulos decima fructuum auctori rependatur.Chronicon Casinense lib. 3. cap. 63 :
Cum quidam frater ad Terraticum a ruricolis accipiendum directus fuisset, rusticus quidam, a quo triticum exigebatur, saccum frumento implens,..... fugam arripuit.Charta Ludovici II. Imper. ann. 869. apud Ughellum tom. 2. pag. 559 :
Ut nullus habitator terræ pertinentis ad Monasterium supradictum ex illis, qui soliti fuerunt Monasterio reddere Terraticum, etc.Charta Ludovici IV. Reg. in Bibl. Cluniacensi pag. 266 :
De silvis, ubi partem habent, et terris, nullus nisi per ipsorum voluntatem Terraticum accipiat.Charta Hugonis Archiep. Senonensis, ex Tabular. S. Germani Pratensis :
Si autem terram ad Terraticum monachi dederint, Advocatus nihil habebit.Terraticum de terra assa, in Charta Leotherici Archiep. Senon. ann. 1020. ex Chartul. Crisenon. diœc. Autissiod. Adde Chartam Rogerii Regis Siciliæ ann. 1137. apud Falconem Beneventanum, et Chronicon S. Sophiæ Benevent. pag. 740. Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 441. Statuta Genuens. lib. 6. cap. 5. etc.