« »
 
[]« Terrestris » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 076b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERRESTRIS
TERRESTRIS, Ad territorium seu districtum pertinens. Charta Joan. reg. Bohem. ann. 1336. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 525 :
Quod ipsum monasterium et homines ipsorum, bonorum occasione eorum, non possint nec debeant trahi ad judicia, vel zudas, Terrestria seu etiam provincialia quoquo modo.
Stat. Vladisl. Jagel. ann. 1420. inter Leg. Polon. pag. 76 :
De Clausura et reservatione actorum judicialium, seu libri Terrestris.... Coram quibus (Baronibus) etiam resignationes bonorum magnorum peraguntur, et aliæ causæ per eosdem definitivæ in speciali libro conscribuntur .... Unde.... volumus quod liber prænotatus.... sub clausura trium clavium amodo conservetur, quarum unam judex, aliam subjudex, tertiam vero notarius Terrestris habeant.