« »
 
[]« 2 tertiaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 080a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIARIA2
2. TERTIARIA, Aremoricis Tierçage, Idem quod Tertium 2. Vide in hac voce. Charta H. Turon. Archiep. e Tabulario S. Vincentii Cenom. :
Herbertus Frumengerii, dum Cenomanensi præessemus Ecclesiæ, aliquando a nobis excommunicatus pro primitiis et pro Tertiaria, quæ Presbyteris pertinet, quæ capiebat in Ecclesiis ... quæ juris monasterii S. Vincentii sunt, infirmitate coactus, prædicta Ecclesiæ S. Vincentii reddidit, scilicet primitias et Tertiariam.
Concilium Tolet. ann. 1323. can. 13. de Decimis :
Ratione autem scriptæ distributionis, quam tradit Tertiario, cum pro scriptura de acervo satisfaciat scriptori, vel scripturæ constitutionis tertiarii vel aliquem tertiarium faciat, aut a Tertiaria excuset, nihil penitus recipiat, cum ex primis occasio furandi, ex ultimo non solvendi decimas præbeatur.