« 1 tertiaria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 080a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIARIA1
1. TERTIARIA, Vectigalis aut tributi species. Charta Conradi Imp. pro Pisanis Tyrum
incolentibus, apud Ughellum tom. 3. pag. 488 :
Ut a Pisanis... nomine Tertiariæ aut alicujus directuræ possit exigi, etc.Alia Guidonis Regis Hierosolym. ann. 1190. pro Massiliens. apud Guesnaium in Annal. Massil. pag. 336 :
Ut per omnia loca liceat vobis libere intrare et exire, commorari et negotiari cum magnis navibus et lignis parvis de riberia, per mare et per terram cum universis rebus vestris sine ulla directura et Tertiaria, vel anchoragia, et absque alia exactione, etc.In Constitutionibus Siculis lib. 1. tit. 69. § 1. Tertiaria dicitur, quod a Bajulis recipiebatur
in certis tantum quæstionibus et personis, commodato videlicet, mutuo, et deposito. Hispanis Tercero, est arbiter, Tercera, arbitrium. Vide Tertia 7.