« Tertiarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 080b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIARIUM
TERTIARIUM, Modus agri, a Tertiis, de quibus supra, nomen sortitus. Charta Jonæ Episc.
Eduensis ann. 858. pro Abbatia S. Andochii, apud Sammarthanos :
In pago quoque Augustodunense..... addicimus Tertiarium unum, in quo possunt bonam partem fœni colligere, atque ad monasterium devectum hiemis tempore animalium suorum inopiam, quam frequenter patiebantur, temperare.Occurrit eadem vox rursum in Charta Caroli C. ann. 859. inter Instr. Gall. Chr. novæ edit. tom. 4. col. 56. ubi perperam editum est ad folium colligendum, pro ad fœnum, etc.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1312. in
Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 522. v° : Une piece de terre, appellée la Terciere, en quoy a lxxxj. arpens et xlv. quarreaus, etc.Vide mox Tertiolum.