« »
 
[]« 1 tertiarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 080b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIARIUS1
1. TERTIARIUS, Vir e Tertio aliquo Ordine religioso, Gall. Tierçaire, Tierciaire, vel Tiertiaire. Tertius ordo dici solet, Gall. Tiers ordre, quod omnes qui alicujus Sancti, ordinis religiosi fundatoris, vitæ instituta sequuntur, in tres dividantur classes. Prima virorum est, quos proprie Religiosos dicimus ; secunda feminarum, seu sanctimonialium, quæ eamdem regulam quam viri religiosi profitentur : tertia laïcorum utriusque sexus, qui sæcularem quidem vitam vivunt, sed directam ad religiosioris vitæ præcepta, qua tantum accedant ad vitæ monasticæ normam, quantum licet hominibus in sæculo degentibus. Votis quibusdam, sed simplicibus tantum obstringuntur, si nonnullos excipias, qui majoris virtutis studio accensi, vota adjecerunt sollemnia, sicque veri facti sunt religiosi, retento tamen Tertiariorum nomine, quo distinguantur a viris feminisve, primævæ institutionis, seu primæ vel secundæ classis. De Tertiariis passim agunt variorum Ordinum Scriptores : inter quos consulere potes Lezanam in Summa quæst. regul. part. 2. cap. 14. et part. 4. verbis Tertiarii et Tertiariæ, sed præsertim Patrem Helyot in Historia Ordinum Monast. tom. 3. pag. 64. et seqq. pag. 247. et seqq. tom. 7. pag. 214. etc.