« »
 
TERTIUM 1, TERTIUM 2, TERTIUM 3, TERTIUM 4.
[]« 1 tertium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 081a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIUM1
1. TERTIUM, Tertia pars pretii venditi prædii, quæ ad dominum feudalem datur pro laudimio. Inquisitio ann. 1220. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 93. lin. 1 :
Capit ibi Tertium de omnibus quæ ibi venduntur de feudo suo.
Consuetudines Catalaniæ inter dominos et vassallos MSS. cap. 53 :
In isto casu dominus non potest petere Tertium, sive laudemium, vel alias res, sicut de venditione.
Pactum [] inter Comitem Sabaudiæ et Abbatem Pinarol. ann. 1246 :
Quod Comes possit emere sapputuras vinearum, factarum ab earum possessoribus sine Tertio et affaitamento, etc.
Ejusmodi, ni fallor, Tertia habet Plantavitius in Episcop. Lodovensibus pag. 70. 87. 93.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tiertium, Eodem intellectu. Charta ann. 1230. ex Chartul. Campan. fol. 207. v°. col. 2 :
Dedimus etiam ipsi Regi....... quicquid Capitulum Lingonense habebat apud Mandres in justitia, hominibus, nemoribus, censibus, Tiertiis et chevagiis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Non puto : idem enim videtur quod Tertia 4. Agrarium nempe, ut et in Charta ann. 1295. ex Chartul. Pontiniac. pag. 158 :
De Tiertiis portantibus laudas et vendas, sitis in terra de Fossenart et in finagio de Venoussa.
[]« 2 tertium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 081b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIUM2
2. TERTIUM, in Concilio Tolosano ann. 1056. Tertia pars decimarum :
Statuimus etiam ut Ecclesiæ ad sedem pertinentes, quæ solvunt Tertium, aut paratam, vel synodum, solito more solvant Episcopis vel Clericis. De iis vero Ecclesiis, quæ non dant Tertium, vel paratam, tertia pars decimarum cum primitiis et oblationibus, quæ de cœmeteriis et defunctis consequuntur, Episcopo et Clericis assignetur.
Nescio, an huc pertineat Tabular. S. Albini Andegav. :
Aimericus Præpositus de Thoarchio et Goscelinus ejus Vicarius clamabant consuetudinem, quam Tertium appellabant, se habere, si furatum eis esset in feno de quodam vaccello, etc.
Vide Tertia 2.
[]« 3 tertium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 081b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIUM3
3. TERTIUM, Idem quod Tertia 4. Agraria pensitatio, vulgo Champart. Charta Guillelmi Episc. Agath. ann. 1173. apud Stephanotium tom. 8. Fragm. MSS. pag. 157 :
Decimas et Tertium de Porcheyranicis... Tertium de Montigniaco, quod est xii. solidorum....... Tertium de Bessiano, quod est trium modiorum....... Tertium de Papyrana, quod est ii. modiorum.
[]« 4 tertium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 081b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIUM4
4. TERTIUM, Tertia pars anni, in Computo ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feudorum pag. cxxxix. et seqq. ubi passim occurrit
de primo tertio, de secundo tertio, de ultimo tertio
, quod annus in tres partes, quarum unaquæque quatuor mensium erat, dividebatur, ut accuratior ordo esset accepti et expensi, cum, quo anni tempore utrumque accidisset, annotaretur.
Tertium et Dangerium, in Charta Ludovici Hutini Regis Franciæ ann. 1315. pro Normannis ; nostris Tiers et Danger : Jus, quod Rex habet in forestis et silvis Normanniæ, in quarum cæsionibus, ac venditionibus pretii tertiam partem percipit, nisi exemtio et immunitas chartis aut longo usu probetur. Additur Tertio, Dangerium, non quod hæ voces valeant tertium et decimum denarium, quem revera Rex percipit, uti vult Santyonus : sed quod alter iste tertius denarius, sit tertia pars tertiæ partis pretii principalis, qui datur pro facultate cædendi silvam, aut alienandi. Aresta Candelosæ ann. 1259. in 1. Regesto Parlam. fol. 100 :
Petebant a Rege, quod permitteret eis vendere boscos suos de Alisiaco et de Albamarla libere absque solutione Tertii cum prædecessores earum usi fuissent semper ita vendere eosdem boscos.
Adde fol. 14. v°. Arestum ann. 1267. e Regesto Olim fol. 155. v° :
Conquerebatur Guido de Tournebus Miles, quod cum venderet superficiem bosci sui de Monetot quodam modo vendendi, quod dicitur Ablectare, quod de jure facere poterat sine Tertio et dangerio [] domini Regis, ut dicebat.
Charta Philippi Regis Franc. ann. 1312. in 48. Regesto Archivi Regii ch. 26 :
Pro eo, quod dicti Religiosi illud (nemus) seu aliquam ejus partem vendiderant absque solutione Tertii et dangerii, nostraque licentia non petita, nec super hoc obtenta, etc.
Occurrit etiam in Charta Philippi VI. Franc. Regis ann. 1338. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 248. Vide Bretium lib. 3.
De la Souveraineté du Roy,
cap. 3. et in voce Dangerium.
P. Carpentier, 1766.
Reg. Cam. Comput. Paris. in Bibl. reg. sign. 8406. fol. 102. v° :
Tertia boscorum sunt, quando rex debet habere in venda tertium denarium.
Vide Hist. Critic. Monarch. Franc. Dubos tom. 1. 2Æ. edit. pag. 106. et supra Dangerium 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id juris alii præter Regem habuere, etiam ex concessione regia, ut ex sequentibus colligitur. Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 257. in Bibl. Reg. :
Carta dom. Philippi Regis concessa dicto Ingeranno de Marigny pro juribus vulgo dictis Tiers dangers et fouages ad hereditatem perpetuam sibi datis a dicto dom. Rege in omnibus terris quas dictus Ingerannus de Marigny habebat et possidebat in tota patria Normanniæ. De anno 1313.
Charta Philippi Comitis Ebroicensis ann. 1320. ex Tabulario Episc. Paris. :
Nous leur baillons en assiete et en pris de vint et cinq livres Tournois petiz de rente par an tout nostre droit de Tiers et de dangier, que nous avions en douze vinz et quatorze acres de boys.
Vetus inquesta MS. de juribus Abbatiæ Beccensis :
Guill. de Tandos Armiger, tenens de dictis religiosis, vendidit boscum suum, licentia non petita ab eisdem, qua de causa dicti religiosi traxerunt dictum Armigerum in curiam et justitiam eorumdem, quo facto dictus Armiger accessit ad dictos religiosos et emendavit factum suum et Tertium dicti bosci vadiavit eisdem. Requisitus quomodo scit : dicit quod præsens fuit, quando emendavit et Tertium vadiavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tertium-Genus, Chartæ species, qua quis alteri quippiam cedit aut promittit. Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 551 :
Fecit illis scriptum, quod Romani dicunt Tertiumgenus, de prædicto castello Tribuco.
Et col. 552 :
Quapropter ab omnibus legem scientibus non ignoratur, quod numquam stat Tertium-genus legaliter sine appare.
Pluries occurrit ibi, ut et apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 699. et seqq. ubi eadem edita sunt.
P. Carpentier, 1766.
Tiers, Ludi genus, cum ludentes tripartito dispositi stant, et explorator andabata illum, quem tetigit, nomine appellare debet, ut ejus loco succedat. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 155 :
Au soir après souper icellui doyen s'en ala jouer ès près avecques autres gens et pluseurs jeunes femmes de laditte ville (de Vaucouleur) au jeu du Tiers ; et là il couru et sailli legiérement et liément.
Aliæ ann. 1428. in Reg. 174. ch. 190 :
Lesquelz jeunes gens à marier jouerent à un jeu, que l'en nomme communément au Tiers et en jouant audit jeu du Tiers, Perrotin Renon cheut à terre et pluseurs sur lui.