« Tertussus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 082a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTUSSUS
TERTUSSUS, Porcellus domesticus, qui domi nutritur, hoc est, inquit Wendelinus, quasi
Tertesun, seu tertii gregis ; est enim sun, grex, ut alibi observatum. Ait
porro ille apud Taxandros porcis pro ætatibus varia esse nomina ; recens editos ac
nefrendes, biggen, mox baggen, quamdiu lactent, appellari. Postquam vero in
tantum adoleverunt, ut cum matre possint prodire, quod est terden, ou troden,
Tertussi sunt, et Tratsen vocantur ; ii denique facti adultiores, fiunt
cuddens, hoc est gregales, etc. Pactus Legis Salicæ tit. 2 :
Si quis porcellum Tertussum usque ad annicolatum furaverit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eccardo
Tertussus compositum videtur ex Tertia sus, et significare suem tertio
jactu editam ; cum enim, inquit, hæ præstantiores cæteris essent, et ad propagandum gregem
conservarentur, majori quam cæteræ pretio redimendæ erant.