« »
 
[]« Theada » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 094b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THEADA
THEADA. Lex Salica tit. 48 :
Ista omnia alii tres testes jurati dicere debent, quoniam in mallo legitimo, vel ante Regem, ille qui accepit in laisum suum fortunam [] in mallo publico, hoc est ante Theada vel tungenum, etc.
Id est coram populo : est enim Saxonibus, þeod, populus, gens, provincia, in plurali þeoda : vel potius Coram Rege, Principe ; ex Saxon. þeoden, quod idem sonat, de qua postrema voce multa Somnerus in Glossario Saxonico. Proinde ante Theada, vel tunginum, erit, ante Regem, vel ante Judicem : quo supra dixit, in mallo legitimo, hoc est ante judicem, vel ante Regem, hoc est ante theada. Nam hæc unum idemque sonant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eccardus ad Pactum Legis Salicæ tit. 49. ubi eadem fere leguntur, Teata, vel Theada, Decanum interpretatur, a Teha, vel Tia, decem. Hunc Scriptorem consule.