« »
 
[]« Theada » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 094b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THEADA
THEADA. Lex Salica tit. 48 :
Ista omnia alii tres testes jurati dicere debent, quoniam in mallo legitimo, vel ante Regem, ille qui accepit in laisum suum fortunam [] in mallo publico, hoc est ante Theada vel tungenum, etc.
Id est coram populo : est enim Saxonibus, þeod, populus, gens, provincia, in plurali þeoda : vel potius Coram Rege, Principe ; ex Saxon. þeoden, quod idem sonat, de qua postrema voce multa Somnerus in Glossario Saxonico. Proinde ante Theada, vel tunginum, erit, ante Regem, vel ante Judicem : quo supra dixit, in mallo legitimo, hoc est ante judicem, vel ante Regem, hoc est ante theada. Nam hæc unum idemque sonant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eccardus ad Pactum Legis Salicæ tit. 49. ubi eadem fere leguntur, Teata, vel Theada, Decanum interpretatur, a Teha, vel Tia, decem. Hunc Scriptorem consule.