« Thensa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 096b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THENSA
THENSA, Capsa.
Reliquiæ... in Thensa seu capsa collocatæ fuerunt super majus altare, in Actis S. Medardi tom. 2. Junii pag. 77.
Moxque coopertus velo serico, delatus est a R. P. Rectore prædicto ad Thensam extra altaris septa decore præparatam,in Actis B. Aloisii Gonzagæ, ubi docti Editores papilionem interpretantur : at forte nihil aliud ea voce intelligendum est, quam quod ipsa apud veteres Grammaticos sonat. Porro iis sunt sacra vehicula, ἅρμα θεῶν, in Glossis Lat. Gall. hoc est, Gestatoria seu fercula, in quibus imagines deorum gestabantur, a quibus hæc vox ad Christianos transiit ad significanda fercula, quibus vel sacras reliquias portant, vel sanctas imagines, ut videre potes in Translatione Crucifixi miraculosi tom. 3. Julii pag. 454. et alibi. Vide Theca et Tensa 3.