« Theophania » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 096c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THEOPHANIA
THEOPHANIA, Dies Christi Natalis, ἡ τοῦ Θεοῦ Φανέρωσις.
Edictum Theophili Patr. Alexandrini :
Quia ergo accidit, ut sanctorum Theophaniorum sit hicLoquitur de vigilia Natalitiorum Christi, quæ jejunio caret, quia ob Natalis Christi lætitiam 12. illi dies, qui a Natali Christi usque ad Epiphaniam intercurrunt, olim a jejunio vacabant.(Dies Dominicus)profestus dies, et a jejunando tamen dispensemus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nihili est
ratio quam affert vir doctissimus cur in vigilia Natalitiorum Christi jejunium celebratum
non fuerit : neque enim vigilia computari debet inter 12. dies post Natale decurrentes.
Jejunio itaque caruit, quod eo anno, quo scriptum est Theophili Edictum, vigilia in
Dominicam diem incideret. Præterea Natale Christi ab Epiphaniæ festo distinguit Cangius,
quod iis temporibus non obtinebat : nam Theophili ætate, ea etiam quæ ipsum secuta est,
uno eodemque die apud Ægyptios celebrabatur festivitas Nativitatis Christi ejusque
baptismatis sub nomine Ἐπιφάνια vel Θεοφάνια. Cassianus Collat. 10. c. 2 : Intra Ægyptii regionem mos iste antiqua traditione servatur, ut peracto Epiphaniorum die, quem provinciæ illius Sacerdotes vel Dominici Baptismi, vel secundum carnem Nativitatis esse definiunt, et idcirco utriusque Sacramenti solemnitatem non bifarie, ut in Occiduis provinciis, sed sub una diei hujus festivitate concelebrant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Idem mos
Natale Christi et Baptismum uno festivitatis die, sexto Januarii, concludendi etiam
obtinuit in
Græcia primis Ecclesiæ sæculis, nec nisi desinente quarto sæculo
consuetudinem Occidentalium, qui duas festivitates, ut nos hodie celebrabant, amplexi sunt
Orientales, ut discimus ex Chrysostomo qui ait Homil. 72. nondum decem elapsos fuisse
annos, cum primum dies (Natalitiorum Christi) innotuisset Ecclesiæ Orientali : Οὔπω, inquit, δέϰατόν ἐστιν ἔτος, ἐξ οὗ
δήλη ϰαὶ γνώριμος ἡμῖν ἡ ἡμέρα γεγένηται. Vide Suiceri Thesaurum in Ἐπιφάνια, Bailletum ad Natale et Epiphaniam Domini et vocem
Epiphania suo loco.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Posterioribus temporibus vox Theophania solam Epiphaniorum festivitatem
significare solet, hacque notione legitur apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 292.
Rymerum tom. 2. pag. 795. et seq. in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 2212. et alibi. Johannes
de Janua : Epiphania... vocatur Theophania a Theos, quod est Deus, et Phanos, apparitio, vel Phanos, Sonus ; quod Deus Trinitas tuncGloss. Lat. Gall. Sangerman. :(in Baptismo Christi)apparuit ; Pater in voce, Filius in carne, Spiritus in columbæ specie.
Theophania, Tiphaine, une feste.Varie effertur hæc vox apud Scriptores Gallicos. Alanus Chartier pag. 140. ad ann. 1441 :
Ou mois de Janvier aprés la Tiphaine. Enprés la Tyephaine,in Litteris ann. 1290. tom. 2. Ordinat. Reg. Fr. pag. 33. Tiphagne, in Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 975 :
Che fu feite l'an de grace mil ii. chens iiii. xx. et quinze le merquesdi devant la Typhagne de Noel.Ex quo illud etiam efficitur hac ætate utrumque festum, Natalitiorum nempe et Epiphaniorum Theophaniæ nomine appellatum fuisse : alias frustra annotaretur la Typhagne de Noel ; quod ad alterius discrimen factum est. Tabular. Episc. Paris. :
Ces lettres scellées sous le scel de la dite Prevosté, qui furent faictes l'an de grace 1312. le Vendredi veelle de la Tiephanie.Chartular. 21. Corb. fol. 100 :
Au terme de la Tiephaigne nostre Seigneur à commenchier à le Tiephaigne, qui sera l'an 1353.Tiephagne, in alia ann. 1382. ibid. fol. v°. Guillelmus Guiart. sub ann. 1286 :
Receu sans ce con le repraingneA Raims le jour de la Tiphaingne,Veant mainte bonne personne,Li biaus Phelipe la couronne.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Theiophania, Eadem notione. Epitaphium Sugerii Abb. apud Mabillon. tom. 1. Oper. S. Bernardi
col. lxxv. ad calcem : Obiit Sugerius Idibus Januarii, ut ibidem dicitur ex Chronico Sandionysiano.Cui rapuit lucem lux septima Theiophaniæ,Veram vera viro Theiophania dedit.
P. , 1766.
◊ Nostris
Thiphaine. Tabul. Carnot. : Ce fut fait en l'an de l'incarnation nostre Seigneur m. cclix. le samedy avant la Thiphaine ou mois de Janvier. Thiphanie,in Stat. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 441. art. 6. Tiefane, in Charta ann. 1281. ex Tabul. eccl. Camerac.