« »
 
[]« Thiuphadus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 101a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THIUPHADUS
THIUPHADUS, Dignitas in Aula Regum Gothicorum Hispan. sed ex inferioribus prima : scilicet post Duces, Comites, et Gardingos. Huic suberant
Millenarii, Quingentarii, Centenarii, Decani, exercitus
etiam
Compulsores, Annonarii, Defensores, Pacis assertores, Numerarii, Villici, Sajones. Tiuphadum
, civilem administrationem habuisse colligitur ex Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 23. 26. et lib. 4. tit. 5. § 6. Huic in omni criminalium negotiorum genere judicandi licentia concessa erat, præterquam in his criminibus, quæ legum sententiæ aperte condemnant, quibus qui obnoxii reperiebantur, eos non judicare amplius, sed ut jam a lege præjudicatos condemnatosque debitis pœnis subjicere cogebantur. Ita enim accipienda videtur eadem lex lib. 2. tit. 1. § 15 :
Cum in cæteris negotiis criminalium causarum Thiufadis judicandi licentia concessa fuit, criminosos a legum sententiis judicare non audeant, sed debitam in eis, ut competit, censuram exerceant.
Al.
Cum cæteris negotiis criminalium etiam... concessa sit.... sententiis ipsi vindicare, etc
. Hi, si quando sive ad bellum, sive alio avocarentur, vices suas in exercendis judiciis committere poterant, ex eodem §. In bellum porro provinciales suos educebant, et ad hostem exire compellebant, quomodo Ballivi ac Senescalli olim apud nos, hoc est Regios subditos, qui ex sua Thiuphadia erant : ita enim provincia Thiuphadi appellatur lib. 9. tit. 2. § 1. 3. 4. 5. 6. 9. Suberat autem Thiuphadus Comiti, ex d. § 5. Vide Diploma Ervigii Regis post Concilium Toletanum XIII. Quidam vocem hanc a Germanico Tief, altus, deducunt, quasi suprema fuerit inter inferiores dignitas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arcessendam censet Hickesius Dissert. pag. 153. a Francico articulo Thiu, et Fads, a Fadian, Ordinare, dispensare. Vide Grimm. Gramm. Germ. tom. 2. pag. 493. Thius, Gothice est Famulus, ita ut Thiuphadhs Wisigothis dictus fuerit qui aliis Sinisbalk. Thynphadus perperam legitur apud Spelmannum ; Tuifadus vero in Charta ann. 1027. in Probat. Hist. Occitan. tom. 2. col. 179.