« »
 
[]« Thymallus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 104b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THYMALLUS
THYMALLUS, Θύμαλλος, Piscis genus. Isid. lib. 12. cap. 6 :
Timallus ex flore nomen accepit ; Timum quippe flos appellatur : nam dum sic specie gratus et sapore jocundus, tamen sicut flos flagrat, et corpore odoris exspirat.
Melius apud Papiam legitur Thymallus, a Thymus, et fragrat, pro flagrat. Joann. de Janua præfert Timalus, minus recte. Rumplerus Histor. Formbac. lib. 1. apud Pezium tom. 1. Anecdot. part. 3. col. 433 :
Quamvis Timalli etiam in Æno capiantur, sunt tamen rarissimi.
Vide S. Ambrosium lib. 5. Hexaem. cap. 2.
P. Carpentier, 1766.
Gesnero de Piscib. pag. 1032. edit. Francof. Umbra, fluviatilis est Thymallus Æliani. Vide in Umbræ.