![[]](img/image.png)
THYMELE, Thymelici. Isid. lib. 18. Orig. cap. 47 :
Glossæ MSS. ubi perperam
Temelici, Joculatores ; legendum enim Thymelici, ut et in aliis, uti
habetur Temellini. Salvianus lib. 6. de Gubern. Dei per Thymelicos
intelligit Joculatores seu mimos, qui scurrilia exhibent in theatris. Vide Suicerum in
Thesauro v. Θυμελιϰός et alios Scriptores ibi laudatos.
Themilici, apud Thegan. de
Vita Lud. P. cap. 19.
Thymelici erant musici scenici, qui in organis et lyris et citharis præcinebant ; et dicti Thymelici, quod olim in orchestra stantes cantabant super pulpitum, quod Thymele vocabatur. Scenici et Thymelici,apud Vitruvium lib. 5. cap. 8. Thymeles, meminerunt Martialis lib. 1. Epigr. 5. Juvenalis Sat. 1. Codex Theod. lib. 8. tit. 7. leg. 21. et 22. ubi habetur Thymela. Thymelicorum vero mentio fit in eodem Cod. Theod. lib. 15. tit. 7. leg. 5. et 12. in Digesto leg. 4. de his qui not. infam. (3, 2.) et leg. 10. de Pollicitat. (50, 12.) et alibi ; unde emendandæ
![[]](img/image.png)