« »
 
THIARA, TIARA 1, TIARA 2.
[]« Thiara » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 100b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THIARA
THIARA, Honorarius Cancellarii cudo, Gall. Mortier. Acta Comitiorum general. Turonis habitorum ann. 1483. ex Bibl. Sangerm. :
Dominus vero Cancellarius ad Regem conversus, Thiara deposita et curvato genu, petiit si ei placeret nos sermonem inchoare.
Vide Tiara.
[]« 1 tiara » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 105a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TIARA1
1. TIARA, Mitra Abbatis. Gesta Abbatum Lobiens. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 738 :
Tiaram gessit xviii. mensibus Nicolaus Abbas.
Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Tiara, mitre : vel pileum sacerdotale, chapiau de feutre. Occurrit etiam pro mitra episcopali, sed alias ; nunc enim solum dicitur de Papali, quam aliter vocant Regnum, ut supra observatum est. Vide Thiara.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tiaratus, Qui gestat tiaram. Tiarati Reges, apud Sidonium lib. 8. Epist. 3. Vita S. Guidonis Abb. tom. 3. Martii pag. 917 :
Vir stola candida indutus ac mirabiliter Tiaratus.
Vide Neutri.
[]« 2 tiara » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 105a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TIARA2
2. TIARA, Ecclesiasticum capitis tegumentum. Stat. MSS. S. Petri Insul. ann. 1388. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Statuimus quod canonici in sacris ordinibus non promoti, Tiaras vel almucias suas supra capud in choro non deferant ; sed alibi deportare valeant, sicut placet.
Glossar. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. reg. 4120 : Tiars (leg.) Tiara est amictus supra caput. Gall. Amis.