« »
 
[]« Tidam » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 105c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TIDAM
TIDAM, Species navis, si tamen vera lectio est. Chronicon Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 8 :
Quædam Tidam onerata tribus aliis machinis terræ Trapani applicuit post meridiem ad littus maris dicti castri, et ipso die exoneratæ de dicta Tidam in terra aguinibus et parvis dictarum machinarum. Supervenerunt die crastino dicti diei in aurora tres galeæ dicti Regis Roberti, quæ ceperunt dictam Tidam cum residuo dictarum machinarum, et combusserunt ea.
Pro Tidam legi posse Tidina suspicio est ex sequenti voce ; quare pro de dicta Tidam in terra aguinibus et parvis dictarum machinarum, lubens restituerem, de dicta Tidina in terra cum aguinibus parvis dictarum machinarum.
P. Carpentier, 1766.
Teridam legendum esse vix dubito : vox quippe compendiose scripta abbreviationisque notam non præferens, lectores minus attentos fefellit. Vide Tarida.