![[]](img/image.png)
TIMBERLODE, Servitutis genus, quo vassallus obligatur materiam sive lignum de silva, ubi
prosternitur, ad domini sui domum devehere : a Saxon. Timber, Anglis, Timber, i.
lignum, tignum,
et lade, Anglis load, onus. Occurrit apud Willel. Thorn. ann. 1364 :
![[]](img/image.png)
Et debent pro qualibet swolinga 14. den. per annum, pro schippeshere, Timberlode, et bordlode, vel cariare extra Waldam per mare, vel per terram, ad manerium prædictum.