« »
 
TITULUS 1, TITULUS 2, TITULUS 3, TITULUS 4, TITULUS 5, TITULUS 6, TITULUS 7.
[]« 1 titulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 114a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULUS1
1. TITULUS. Titulos apponere, seu Tabulas inscriptas, σανίδας γραπτάς, Cum velis purpureis, ut est apud Agathiam lib. 5. quo ritu res privatorum, aut reorum fisco addicebantur. Augustinus in Ps. 21 :
Ubi potens aliquis invenerit Titulos suos, nonne jure rem sibi vindicat ? et dicit, non poneret Titulos meos, nisi res mea esset.
Gregorius M. lib. 4. Epist. 33 :
In Sicilia autem insula Stephanus quidam marinarum partium Chartularius tanta præjudicia, tantasque oppressiones operari dicitur, invadendo loca singulorum, atque sine dictione causarum per possessiones ad domos Titulos ponendo, etc.
Ado in Martyrol. 29. Aug. :
Omnes facultates ejus publicis Titulis præsignari.
Eadem verba habentur in Vita S. Sergii Mart. n. 3. Anastasius in Nicolao I. PP. pag. 213. ubi idem Pontifex ad Ravennatem Archiep. :
Præcipimus tibi, ut nunquam res cujuscumque personæ qualicumque ingenio vel chartula acquisitas et possessas, olim modo occupes, aut Titulum superimponas, donec in præsentia Apostolica, vel Missi ejus, aut Vestararii Ravennæ legali ordine illas in judicio convincas.
Senator lib. 4. Epist. 14 :
Casas ejus appositis Titulis fisci nostri juribus vindicabis.
Idem lib. 5. Epist. 6 :
Fixis Titulis juri publico applicare.
Adde lib. 9. Epist. 18.
Liberi a fiscalibus Titulis,
in Diurno Romano cap. 5. tit. 4.
Fundus fiscalis Tituli proscriptione signatus
, lib. 15. Cod. Th. tit. 2. leg. 4. Tibullus lib. 2. pag. 112 :
Ite sub imperium, sub Titulumque lares.
Vide titulum utriusque Codicis de his, qui potentiorum, etc. et Glossar. med. Græcit. voce Σανίδες, col. 1331. Hinc
Titulare, Fisco addicere titulis appositis. Domus Titulata, apud Gregor. M. lib. 1. Epist. 63 : cui fiscalis titulus appositus est. Adde lib. 4. Epist. 44.
Titulatio, Confiscatio, qua voce δήμευσιν, apud Theophanem in Nicephoro Generali ann. 9. vertit Historia Miscella.
Tituli Fiscales, Tributa, vectigalia publica, fiscalia : passim in utroque codice. Salvianus lib. 5 :
Illud est gravius, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica peculiaris est præda, qui fiscalis debiti Titulos faciunt esse privatos, et hoc non summi tantum, sed pene infimi.
Anonymus de Rebus bellicis subjunctus Notitiæ Imperii, de exactoribus :
Quæ enim ab his occasio fiscalium Titulorum inlibata peracta est, quæ conventio sine præda discessit ? Susceptores fiscalium Titulorum,
in Edicto Theoderici Regis cap. 144. Titulus siliquatici, apud Senatorem lib. 4. cap. 25. Titulus Canonicus vinarius, in veteri Inscript. 647. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Titulus Functionis, Simili notione. Traditio S. Karilefi apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 82 :
Nullas functiones vel exactiones, neque exquisita et lauda convivia, neque gratiora vel insidiosa munuscula, neque etiam caballorum partus, aut paravereda, vel angaria, aut quodcumque functionis Titulum judiciaria potestate dici potest, de præscripta facultate penitus non requiratur.
Vide Functio.
[]« 2 titulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 114a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULUS2
2. TITULUS, Limes, meta. Aggenus :
Videmus igitur modo per terminos territoriales, et limitum cursus et Titulos, id est inscriptis lapidibus, plerumque fluminibus, nec non aris lapideis claudi territorium, atque dividi ab alterius territorio [] civitatis.
Gloss. Gr. Lat. : Στήλη, Cippus, Titulus. Nam titulus proprie lapis inscriptus, vel ipsa lapidis inscriptio. Hac notione lapideum titulum habet vetus inscriptio Salonæ, apud J. Sponium in Itiner. tom. 3. part. 2. pag. 5. Petrus Chrysol. serm. 154 :
Dominum prædiorum limitibus affixi Tituli proloquuntur.
Fortunatus in Vita S. Medardi cap. 5 :
Diebus quoque illis de cujusdam agri confinio controversia inter propinquos illius exorta est : cumque disceptarent alternatim, et jam furor iraque mentem præcipitaret, ille lapidi pedem superposuit, qui ejusdem agri divisor esse videbatur ; commotam ergo turbam dicto citius ab illa compescens seditione, Titulum hunc, inquit, horum jugerum limitem esse noveritis et confinium.
Hinc forte
Titulos vocamus instrumenta Chartarum, quæ prædiorum possessionem firmant, quove jure teneantur, indicant. Concilium Ticinense sub Benedicto VIII. PP. in Præfat. :
Prædia et possessiones aut tollunt, aut minuunt, aut quibusdam Titulis et scriptis colludio fabricatis, a nomine et jure Ecclesiæ alienant.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1121. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 3 :
Magnus est Titulus donationis, in quo nemo potest auctum largitatis irrumpere, nemo extra legum jura peripsere.
[]« 3 titulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 114b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULUS3
3. TITULUS, Ecclesia, cui deserviendæ ordinabantur Presbyteri, ita ut in ea stabilitatis promissionem facere tenerentur, et ab ea recedere iis non liceret, ut est in Capitulari Episcoporum cap. 13. in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 26. 108. lib. 7. cap. 173. in Addit. 3. Ludov. Pii cap. 39. in Synodica Ratherii Veron. ad Presbyter. etc. Vide Joannem VIII. PP. Epist. 173. Synodus Remensis ann. 813. cap. 20 :
Ut Presbyteris de minore Titulo ad majorem non liceat transmigrare.
Addit Turon. III. cap. 14 :
Sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est.
Concilium Calchutense ann. 787. can. 6 :
Et in illo Titulo perseverent, ad quem consecrati sunt, ita ut nullum de alterius Titulo Presbyterum aut Diaconum suscipere præsumat, etc.
Concilium Londinense ann. 1125 :
Nullus in Presbyterum, nullus in Diaconum nisi ad certum Titulum ordinetur. Qui vero absolute fuerit ordinatus, sumpta careat dignitate.
Id etiam in usu fuisse testatur Lupus Ferrariensis Epist. 29. nisi Episcopi licentia intercedat. Vetitum enim in Concilio Chalcedonensi cap. 6. ne quis Presbyter aut Diaconus ἀπολελυμμένως ordinaretur, absolute, ut habent Concil. Meldense ann. 845. cap. 52. Synodus Romana ann. 853. cap. 39. Crisconius in Breviario cap. 196. Egbertus Archiep. Ebor. in Dialogo cap. 9. Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 24. Capit. Francoford. ann. 794. cap. 26. Capit. 6. ann. 806. cap. 7. Capit. 1. incerti anni cap. 11. lib. 1. Capitul. cap. 25. Append. 1. cap. 12. etc. sed εἰδιϰῶς, specialiter, Ecclesiæ civitatis vel pagi adscriberentur, abrogatis ordinationibus absolutis : qua tamen ordinatione Presbyterum se factum in Ecclesia Barcinonensi scribit Paulinus Epist. 6. ad Severum :
Ea conditione in Barcinonensi Ecclesia consecrari adductus sum, ut ipsi Ecclesiæ non alligarer ; in Sacerdotium tantum Domini, non in locum Ecclesiæ dedicatus.
Sed irritæ postmodum factæ ejusmodi ordinationes : et in ipsis Presbyterorum et Diaconorum, aut Subdiaconorum ordinationibus, ab Episcopis ordinatoribus, nominati tituli, quibus ii adscriberentur, ut colligitur ex Sacramentario Gregoriano Menardi pag. 236. [] Anastasius in Evaristo PP :
Hic Titulos in urbe Roma divisit Presbyteris.
In S. Marcello : 25
Titulos in urbe Roma constituit, quasi diœceses, propter baptismum et pœnitentiam multorum, qui convertebantur ex paganis, et propter sepulturas Martyrum
. In S. Silvestro :
Hic fecit in urbe Roma Ecclesiam in prædio cujusdam Presbyteri sui, qui cognominabatur Equitius, quem Titulum Romanum constituit, etc.
In S. Damaso :
Hic constituit Titulum in urbe Roma, scilicet basilicam, quam ipse construxit, etc.
In S. Innocentio :
In quo loco.... Titulum Romanum constituit, etc.
Ita pag. 110. 116. 117. 238. Alexander. III. PP. in Epist. apud Baron. ann. 1148 :
Jus Ecclesiarum a SS. Patribus canonice constitutum necessario ad memoriam copiose credimus revocandum, qualiter scilicet 28. Titulis, eorumque Sacerdotibus tota urbs distributa sit, etc.
Concilium Nannetense cap. 16. et ex eo Hincmarus Remens. in Capitulis ad Presbyteros parochiæ suæ cap. 17 :
Ecclesiam illam.... quæ Titulus per se constans extitit.
Ubi a Capellis distinguitur. Titulorum vel Diaconorum Ecclesiæ, in Synodo Romana ann. 853. cap. 39. Titulum pro Ecclesia usurpant passim Scriptores, Pius I. PP. Epist. 3. Concil. Rom. sub Greg. I. cap. 3. Nannet. cap. 16. Diurnus Roman. cap. 7. tit. 21. Hincmarus Rem. in Capit. de Reb. Mag. et Dec. cap. 12. Capitul. Guilleberti Epist. de Interdictis cap. 2. Synod. Londin. ann. 1125. Hugo Flaviniac. pag. 261. etc. Adde Ughellum tom. 1. Ital. sacr. part. 1. pag. 110. 122. 123.
Cur porro Ecclesia Tituli nomine a veteribus Christianis donata sit, variæ sunt auctorum sententiæ. Baronius ann. 112. n. 5. 6. a titulis fiscalibus desumtam hanc appellationem putat, quorum appositione rem aliquam sibi fiscus vindicare solebat : Titulum autem Crucis fuisse, quo apposito, res sacra censebatur, quod pluribus observat in Notis ad Martyrol. Rom. 26. Julii. Alii a Titulis, seu sepulcris Martyrum vel Confessorum, in ædibus sacris reconditis. Nam Titulum sepulchri dixit Juvenalis lib. 2. Sat. 7.
Titulis decorare sepulchrum,
Silius Italicus lib. 15.
Titulum busto addere,
Auctor Queroli. Titulum Memoriæ, vetus Inscriptio, 519. 5. Vetus Epitaphium Treverense :
Hic quiescet Dardanius, qui vixit annos 35. Apronius frater Titulum posuit in pace,
apud Browerum in Proparasc. ad Annales Trevirenses, ubi ejusmodi alia Christianorum describit pag. 59. 60. 61. et in ipsis Annalib. 404. 439. 2. edit. Sigehardus in Vita S. Albani apud Canisium tom. 5. et sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 58 :
Siquidem in argumentum fidei, intra et circa Ecclesiam, quoquo versum exstant mausolea, singulorum nomen et obitus diem Titulis designantia.
Adde Lambert. Annal. ad ann. 1074. apud Pertz. tom. Script. 5. pag. 209. lin. 50. Alii denique, quod ædi sacræ vestibulis Sancti, cui dicata erat, nomen inscriberetur, seu quod eo titularetur, titulos dictas Ecclesias volunt. Ut ut sit, ab his titulis, seu Ecclesiis, quibus attitulati erant Clerici,
Tituli nomenclatura vulgo donantur Sacerdotis facultates idoneæ ad vitam, absque quibus ad Sacerdotium non admittitur. Concilium Lateranense III. ann. 1179. cap. 5 :
Episcopus si aliquem sine certo Titulo, de quo necessaria vitæ percipiat, in Diaconum vel Presbyterum ordinaverit, tamdiu necessaria ei subministret, donec in aliqua ei Ecclesia convenientia stipendia militiæ Clericalis assignet []  : nisi forte talis qui ordinatur, extiterit, qui de sua vel paterna hæreditate subsidium vitæ possit habere.
Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 8 :
Caveant ad sacros ordines promovendi, ut Titulum habeant sufficientem, sine quo omnibus ad sacros ordines accedere interdicimus facultatem.
Mox :
Et quoniam quidam promovendi advertentes se non posse absque Titulo ordinari, cum Clericis beneficiatis vel Laicis paciscuntur, ut eis per chartam nomine Tituli conferant spirituale aliquod vel temporale, eandem chartam ab eisdem post susceptos ordines recepturi, etc. Titulus Patrimonialis,
in Concilio Biterrensi ann. 1233. cap. 6 :
de iis qui admittuntur ad sacros ordines : et sine Titulo patrimoniali centum solidorum Turonensium ad minus, (vel) Ecclesiastico beneficio competenti, sicut in jure Canonico cautum est, ordinandus de cætero nullus admittatur.
Adde cap. 8. et Stephanum Tornac. Epist. 12. Habentur in Charta feodi, seu libro Anglico inscripto : Justice of peace, pag. 175. formulæ
litterarum sacerdotalibus Titulis, et literarum testimonialium de patrimonio sufficienti
.
Tituli, Bona, facultates, quæ quovis titulo alicui competunt. Conventus apud Andelaum ann. 586 :
Cum omnibus rebus eorum, cum civitatibus, agris, reditibus, vel cunctis Titulis, et omni corpore facultatis, etc.
Tituli Cardinales in urbibus et suburbiis, Ecclesiæ præcipuæ, ac parochiales, in Conc. Meldensi ann. 845. cap. 54. et apud Guillelmum Bibliothecarium in Stephano VI. sub finem. Descripsit Baronius ann. 559. n. 3. Bullam Joannis III. PP. qua Basilicam XII. Apostolorum a Pelagio inchoatam a se absolutam, Titulum Cardinalem constituit, eidemque parochiæ fines definit. Vide Cardinalis. Thomæ Capuani Dictat. Epist. pag. 286. apud Hahnium.
Tituli Populares, Plebes, parochiæ, Ecclesiæ parochiales seu plebales. Decretum Tassilonis Ducis Bajwar. :
Unde ab universis Abbatibus facta professio, ut minime Titulis popularibus se ingerere deberent ; sed hæc omnia, cui commissæ sunt plebes sub potestate Episcoporum permanerent.
Tituli Baptismales, aliis Ecclesiæ baptismales, in Præcepto Ludovici et Lotharii apud Flodoardum lib. 2. Hist. Remens. cap. 19. Vide Ecclesia.
Titulus, Pars ea Ecclesiæ, in qua altare consistit, βῆμα Græcis, Presbyterium, Latinis Ecclesiasticis Scriptoribus. Leo Ost. lib. 2. cap. 3 :
In Ecclesia etiam Titulum cum confessione sua a parte occidentali satis decorum adauxit.
Idem cap. 32 :
Ecclesiam S. Angeli... jam vetustam restaurans, Titulo addito amplians, atque depingens, etc.
Cap. 51. (al. 52.) :
Titulum quoque (in Ecclesia) ab orientali parte non parvi ambitus cum Confessione construxit.
Lib. 3. cap. 28 :
Fenestras quoque in superioribus (ἐν ὑπερῴοις) satis amplas, in navi quidem 21. in Titulo vero 6. longas et rotundas 4. ac duas in absida mediana instituit.
Cap. 29. (al. 27.) :
Fenestras omnes tam navis quam Tituli plumbo ac simul vitro compactis tabulis, ferroque connexis inclusit.
Ubi perperam Angelus a Nuce, titulum partem esse transversam Ecclesiæ, quam nostri la Croisée dicunt, existimavit. Sed et
Titulus, interdum pro Ecclesiarum sacellis quæ alii Cubicula vocant, usurpatur. Sanctus Eulogius lib. 2. Memorial. cap. 1 :
In basilica B. Aciscli, in eo [] Titulo, quo felicia ejus membra quiescunt, humatur.
Rodericus Toletan. lib. 4. de Reb. Hispan. cap. 8 :
Fundavit etiam Ecclesiam Cathedralem, et majus altare in honorem sancti Salvatoris, et altaria 12. Apostolorum cum suis Titulis elevavit.
Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 1. pag. 39 :
Obiens autem,.... circa Landaboum Episcopum in Titulo Apostolorum conditum, cognatum et amicum suum, extra parietem tamen, sepeliri se petiit.
Adde, quæ ibi observat Goldastus pag. 180. Vita S. Theofredi Abb. sæc. 3. Benedict. pag. 483 :
Ipse ante venerandum B. Petri Titulum in oratione est prostratus.
Mabillonius altare interpretatur in Onomastico : quod eodem redit.
Titulatorium Altare, Idem quod Titulus, seu altare, vel capella in majori Ecclesia. Altare præcipuum, Gall. Maître-autel, intelligo : siquidem ecclesia Deo in honorem B. Mariæ dedicata erat. Jacobus de Vitriaco in Hist. Orientali pag. 1143. et Bernardus Thesaur. apud Murator. tom. 7. col. 838. :
Quatuor in ea (Ecclesia Damiatæ) principalia fundata sunt altaria : Titulatorium B. Virginis primum, Principis Apostolorum Petri secundum, etc.
Titulare, Ad titulum vel Ecclesiam promovere. Vita S. Constantiani Abbatis :
Ad prædictum nempe vicum Hebron sanctæ Cenomanicæ matris Ecclesiæ Titulatus ac Presbyter ordinatus fuit jam dictus Constantianus a memorato Innocente Episcopo, illucque ad prædicandum ab eo directus.
Admonitio Synodalis antiqua :
Res et facultates, quas post diem ordinationis vestræ adquiritis ad Ecclesiam, ad quam Titulati estis, pertinere sciatis.
Ratherii Veronensis Synodica ad Presbyteros :
Nullus Ecclesiam, ad quam Titulatus est, relinquat, et ad aliam quæstus causa migret.
Ita in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 26. Willelmus Neubrigensis lib. 3. cap. 5 :
Pro personis spectabilibus, quibus tanquam quibusdam monilibus Eboracensis olim fulsit Ecclesia, Titulavit imberbes, etc.
Decreta Calomani Regis Hungar. lib. 2. cap. 18 :
Nullus Presbyter sine titulo ordinetur : de eodem nullus habeatur in Clero, qui non est Titulatus alicui Ecclesiæ.
Adde Concilium Placentinum ann. 1095. cap. 15. Hincmarum in Capitulis anni 12. Episcopat. cap. 3. Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 1146. 1148. 1149. etc.
Intitulare, Eadem notione. Leo IV. PP. de Cura Pastorali :
Nullus Ecclesiam, ad quam Intitulatus est, dimittat, et ad aliam quæstus gratia sine licentia Episcopi migret.
Petrus Blesensis Epist. 57 :
Nepotum turba pullulat,
Quos variis Ecclesiis Intitulat.
Adde Concilium Auscitanum ann. 1308. cap. 2.
Prætitulare. Admonitio Synodalis antiqua :
Volumus autem scire de quolibet Presbytero...., si de nostra parochia aut de alia natus est, aut ordinatus, vel ad quem locum Prætitulatus.
Adde Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 26.
Adtitulare, Attitulare, apud S. Anselmum lib. 3. Epist. 2. Tabularium Ecclesiæ Viennensis, sub Sobbone Archiepisc. fol. 44 :
Ecclesia S. Nazarii.... in qua ipse Uboldus more Ecclesiastico Adtitulatus fuit.
Charta ann. 1186. ex Tabular. Sangerman. :
Dilectum nostrum Odonem presbyterum ad presentationem Abbatis S. Germani de Pratis ecclesiæ de Baneolis Attitulavimus et de cura investimus animarum.
Stephanus [] African. Presbyt. in Vita S. Amatoris n. 19 :
Crucis signaculo frontem ejus Attitulans, salutis integritatem roganti restituit.
[]« 4 titulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 115c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULUS4
4. TITULUS, Clamor militaris. Ægidius Monachus Aureævallis in Episcopis Leodiens. cap. 111 :
Comes vero Lossensis impetum belli videns imminere, accessit propius cum sua phalange, et clamans tertio Titulum sui Comitatus, scilicet Loz, audacter hostium cuneos penetravit.
[]« 5 titulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 115c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULUS5
5. TITULUS. Leo Ostiensis lib. 2. cap. 52 :
Virgam quoque pastoralem, cum Titulo nihilominus argenti opere pulchro vestivit.
Ubi Angelus a Nuce, titulum partem recurvam baculi Pastoralis interpretatur, nescio quo vade.
[]« 6 titulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 115c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULUS6
6. TITULUS, Exemplar. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 15 :
Qui morum atque verborum disciplina instructus, cunctis quasi exemplum et Titulus totius domus proponatur.
[]« 7 titulus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 115c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TITULUS7
7. TITULUS, Versus lugubres de morte insigniorum personarum, quos scribebant monachi variorum monasteriorum, quibuscum inita erat societas, cum ad eos deferebantur rotuli, mortem illarum personarum nunciantes : quo de more jam pluribus dictum est in Rotulus et in Brevis. Plures hujuscemodi titulos de morte Mathildis primæ Parthenonis SS. Trinitatis Cadom. Abbatissæ conscriptos exhibet Mabillonius tom. 5. Annal. Benedict. pag. 690. et seq. Sed quia in hisce Versibus nonnunquam futilia et vana scribebantur, Monachi Majoris-monasterii in sua Epistola encyclica de morte Bernardi Abbatis eod. tom. pag. 668. socios monent,
Patrem suum virum sanctæ severitatis fuisse, et non solum verba peccatricia, sed et vana et scurrilia, et quocumque modo inutilia exosa habuisse, et ab auditu suo, quantum potuit, rejecisse
. Quare Sanctitatem vestram precamur, inquiunt,
ut versuum nænias et derisiones, quæ potius, quam prosint defuncto, facientibus accumulant damnationem, ab hac charta submoveatis, tantumque simpliciter locorum vestrorum nomina, et quid pro defuncto patre nostro et pro nobis feceritis, annotetis, ut quid etiam nos pro vobis debeamus facere, cognoscamus
. Vide eumdem Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 487.