« Tofta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 117b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TOFTA
TOFTA, Toftum. Cowello est locus, ubi stetit ædificium : nostris
Masure : Reynerio vero, est genus luci parvuli, seu loci consiti arboribus
minusculis. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 524 :
Duas bovatas terræ...... cum Tofto illo, in quo Walterus frater ejus mansit.Pag. 72 :
Dedit illis monialibus 2. Toftas in campis de Dunceley super mare.Adde pag. 247. 250. 309. 399. 774. Idem Monast. tom. 2. pag. 26 :
In Stivedai unam hidam, et 20. acras inter boscum et planum, et unam Toftam, et virgatam Gunild in eadem villa.Pag. 37 :
De Helia de Bosevilla 3. bovatas terræ, et 6. acras, et unam Toftam quæ fuit Huschar in Barneburgh, etc.Pag. 94 :
Tenent etiam duo Tofta, etc. 30. acras terræ,.... tenent 2. Tofta, et 2. bovatas terræ, etc.... tenent etiam 3. Tofta cum grangia decimali, etc.Pag. 150 :
Ex dono Gregorii de Nenton 22. acras terræ et capitale Toftum, et croftum, quod fuit Walteri patris sui, etc.... 3. bovatas terræ, et 5. Tofta cum prato et crofto.Monast. Anglic. tom. 3. pag. 139 :
Habet etiam Vicarius duos Toftos simul junctos pro manso, et unam bovatam terræ.Ex quibus potior videtur sententia Cowelli, qui Toftum fuisse ait, quod nostri Masuram vocant. Adde Will. Thorn. ann. 1367. et idem Monasticum tom. 3. pag. 12. 59. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 2199. 2200. Formul. Anglic. Thomæ Madox pag. 56. 398. Chronicon Joh. Whethamstedii pag. 535. Glossarium Kennetti ad calcem Antiq. Ambros. Nomolexicon Thomæ Blount : ubi Toftum exponunt Messuagium, vel locum ubi fuit Messuagium, seu domum habitationi idoneam. Vide Ihrii Glossar. Suiogothicum voce Tomt, tom. 2. col. 922. et Haldorson. Lexicon Island. voce Toft.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex iis emendo
Chartas Anglicanas, unam ann. circiter 1089. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 248 :
Dedi...... bovatam terræ cum Tosto uno de dominio meo.Alteram incerti anni apud Madox Formul. Angl. pag. 23 :
Similiter de 2. Tostis pertinentibus ad domum suam, quando eas propriis sumptibus et laboribus excolent.Tertiam denique laudatam in v. Baiata, in quibus omnibus Toftum, vel Toftam, pro Tosto, vel Tosta restituendum est.
Tofman, vel Toftmannus, Toftæ possessor, hospes. Tabularium Prioratus
Lewensis in Anglia pag. 18 :
Toftmanni similiter operabantur a S. Michaele usque ad autumnum, et in autumno per sex hebdomadas, unaquaque hebdomada per 2. dies, etc.Et pag. 21 :
Omnis lanceta, omnis Toftman, et omnis Molman, etc.Vide Lancetus.