« »
 
[]« Tolletum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 118c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TOLLETUM
TOLLETUM, idem quod Teloneum, Tributum, vectigal. Pactum inter Raven. et Ferrar. ann. 1221. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 435 :
De toloneis sive maltolettis, quæ ab initio suorum regiminum fuerunt ablata, in dictarum potestatum cognitione esse debet, et cognita veritate ex utraque parte, quid quantumque exigere debeant seu recipere a Ferrariensibus, exigant et accipiant Ravennates et non ultra. Et si aliquid ultra Tolletum commune, quod debent, penitus restituatur Ferrariensibus sine aliqua quæstione.
Vide in Telon.