« Toltus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 120b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TOLTUS
TOLTUS, Tultus, Ablatus. Lex Alaman. tit. 34 :
Quidquid ibi Toltum fuerit,.... omnia tripliciter restituat.
Dictæ curtes..... per fortia nobis Toltæ sunt, in Placito apud le Blanc in Dissert. Hist. de Monet. pag. 87. Gloss. MS. Reg. cod. 1197 :
Ademptis, Tultis.Marculfus lib. 1. form. 28 :
Memorato illo Tultis fidejussoribus Kalendas illas ad nostram eum omnimodis dirigere faciatis præsentiam.Annales Francorum Bertiniani ann. 868 :
A filiis Ranulfi Tultis honoribus, etc.Confessio fidei edita sub nomine Alcuini :
Tulta sæculi amaritudine, etc.Joannes Abbas in præfat. ad Librum precation. :
Hanc autem unius copulæ gloriosam virtutem, ni fallor, observandum pronunciat illa una costa, quæ Tulta est de corpore viri, ex qua formata est mulier.Chronicon Fossæ novæ ann. 1208 :
Sora autem Tulta est per Abbatem Cassinensem.Hist. Longob. Ignoti Casinensis c. 6. in Diplomate Ludovici Imp. :
Nunc autem certissime scitote, cujuscumque proprietas Tulta fuerit, vix a nobis promerebitur recuperationem.S. Fructuosus in Regula c. 7 :
Tulta murmurationis occasione.Cap. 10 :
Tulta laboris et itineris occasione.Adde c. 15. Gregor. M. lib. 3. Moral. lib. 7. Ind. 2. Epist. 58. Hariulfum lib. 3. c. 20. lib. 4. cap. 22. Guibertum lib. 3. de Vita sua c. 14. Vitam S. Cuthberti Episc. sæc. 2. Benedict. pag. 889. Vitam S. Gervini Abb. sæc. 6. Benedict. part. 2. pag. 325. etc.
Abstultus, pro Ablatus. Chronicon Fredegarii c. 76 :
Excepto Ducatu Dentelini, qui ab Austrasiis iniquiter Abstultus fuerat. Abstollere, et Abstultus,non semel apud Anastasium Biblioth. in Vitis PP. pag. 93. 104. 105.