« »
 
[]« Tondere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 122a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TONDERE
TONDERE, Tonsura clericum aut monachum efficere. Leges Ludovici Imp. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 132. col. 2. et lib. 4. Capitul. cap. 35 :
Si quis puerum invitis parentibus Totonderit, aut puellam velaverit, etc.
Additio 3. cap. 121. et Concilium Mogunt. ann. 813. cap. 23 :
De Clericis vero hoc statuimus, ut hi qui inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine Tonsurati sine eorum voluntate, si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est, ut nullus Tondeatur, nisi legitima ætate spontaneaque voluntate, vel cum licentia domini sui.
Baluzius scribit tondatur : sic tondi, pro tonderi, legitur apud Jonam in Vita S. Eustasii n. 12. ut et apud Bedam lib. 4. Hist. cap. 1. ex MS. ut observat Mabillonius post Onomasticon ad calcem sæculi 2. SS. Benedictinorum. Vide Tonsorare.
Tondere Alium contra Legem, in Lege Alamann. cap. 65. § 1 :
Si quis alicui contra Legem Tonderit caput liberum non volenti, cum 12. sol. componat.
§ 2 :
Si autem barbam alicujus Tonderit nolentis, cum 6. sol. componat.
[]
Dimidio Capite Tonderi, Pœna servorum latronum in Capitulari 1. ann. 809. cap. 11. et lib. 1. Capitul. cap. 50.
Tondere ad Modum Crucis. Fori Oscæ ann. 1347. sub Jacobo I. Rege Aragon. :
Testes autem convicti ad modum crucis capite Tonsurentur, et cum batallo campanæ candenti ad modum crucis, in frontibus figurentur, et ita turpissime de illa villa, ubi hoc evenerit, expellantur.
Vide Tonsurari.
P. Carpentier, 1766.
Tondere in Crucem, Pœna latronum et furum. Charta ann. 1273. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 59 :
Debetis fures, qui furabuntur in mercato bladi, mittere in costello, Tondere in crucem in modum furis.
Tondebantur etiam adulteræ, ex Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 134. Chartoph. reg. ch. 55 :
Quia dicta Guigona prius adulterium commisisse confessa fuerat, ipsam idem judex per ejus sententiam definitivam Tondi, et Tonsam cum veilles bouum mattando carnem verberari, absque effusione sanguinis,... pronuntiabit.
Non tondebantur excommunicati. Guillelmi Sedis Apostol. Legati Epist. de Treugis ann. 1102. apud Marcam in Notis ad Concilium Claromontanum :
Excommunicati non salutentur, non Tondeantur capita eis, non abluantur, in mappa non comedant, etc.