![[]](img/image.png)
TONSURA Adultera. Proclamatio Civitatis Apt. incerti anni :
Nulla persona audeat seu præsumat Tonsuram adulteram portare.Comam subdititiam intelligo, qualis tunc temporis gerebatur, et cujus usus recens admodum erat, cum hic prohibeatur : nisi malis hoc statuto vetitum esse ne quis se clericum simulet.
Tonsura Ecclesiastica. Isidorus lib. 2. de Eccl. Offic. cap. 4. et ex eo Papias :
Tonsuræ Ecclesiasticæ usus a Nazareis exortus est, qui prius crine servato, denuo post magnæ continentiæ devotionem completam caput radebant, et capillos in ignem sacrificii ponere jubebantur. Hujus ergo exempli usus ab Apostolis introductus est, ut hi, qui in divinis cultibus mancipati Domino consecrantur, quasi Nazarei, i. Sancti Dei, crine præciso innoventur.Adde Alcuinum lib. de Off. divin. Amalarium lib. 2. cap. 5. lib. 4. cap. 59. Raban. lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 3. denique Baronium ann. 58. n. 122. et seqq. usque ad n. 143. Menardum ad librum Sacrament. Gregorii, et ad Concordiam Regular. cap. 68. § 10. Coustantium tom. 1. Epist. Rom. Pontif. col. 73. et sqq. Formulas vett. apud Eccardum ad calcem Legis Salicæ pag. 240.
Tonsura Petri, in tertia Vita S. Euthberti lib. 2. cap. 2. Gregorius Turon. lib. 1. de Mirac.
cap. 28 :
Petrus Apostolus ad humilitatem docendam caput desuper tonderi instituit.Quæ quidem Tonsura Petri, non alia est ab ea, quam Coronam Clericalem appellamus. Vide Germannum Patriarcham in Theoria Eccles.
◊ Monachi Scotici aliter tondebantur : quippe ab aure ad aurem
per frontem in Coronæ modum incisus erat capillus, ab aure ad aurem per occipitium
capillus intonsus dependebat, ut ex Ceolfridi
Abbatis Epistola, quæ exstat in Actis S. Eustasii, colligitur. Atque hujus
quidem tonsuræ Scoticæ occasione, multas in Anglia exortas turbas testatur Beda lib. 3.
Hist. Eccl. cap. 3. 4. lib. 5. cap. 16.
![[]](img/image.png)
Hujus autorem in Hibernia Subulcum Regis Loigeri, filii Nil,ut est in Libro Canonum Cottoniano, quem laudat Waræus ad Synodum S. Patricii. At Patricius tonsuram Romanam conatus est revocare, ut patet ex Synodo ejusdem cum Auxilio et aliis celebrata can. 6. Vide Capitula Theodori Cantuar. cap. 80. et quæ de hac tonsura scripsit Mabillonius ad tom. 3. SS. Ordinis S. Benedicti § 1.(Nell)extitisse Patricii sermo testatur, ex quo Hibernienses pene omnes hanc Tonsuram sumpserunt,
P. , 1766.
◊ Formam tonsuræ clericalis
ita definit Conc. Montispess. præsidente P. Benevent. cardin. Apost. sedis legato inter
schedas Mabill. : Statuimus insuper ut clericus ...... talem Tonsuram ferat, quod gradum non habeat ; sed dirigatur in gyrum, ita quod capilli, qui inter superiorem et inferiorem tonsuram remanent, propter suam rotunditatem, merito possint dici mona....Desunt reliqua.
P. , 1766.
◊ Qui recipiebantur in
Oblatorum ordinem apud moniales, ab abbatissa coram testibus tondebantur ; quam
tonsuram dehinc perpetuo deferebant. Charta ann. 1308. tom. 2. Hist. Cassin. pag. 624.
col. 1 : Raynaldus Scarparolus..... et Maria uxor ipsius Raynaldi, volentes se a seculo ad Dominum convertere, et in dicto monasterio ipsi Deo servire, bona sua et spontanea voluntate obtulerunt se et bona sua dicto monasterio S. Mariæ monialium de Palacziolo, et professionem in manibus olim domnæ Mendulæ, quæ tunc erat abbatissa ipsius monasterii, fecerunt, et in signum oblationis et conversionis eorum, Tonsuram, sicud alii oblati dicti monasterii deferunt et deferre consueverunt, de manibus ipsius abbatissæ Mendulæ receperunt, præsentibus ibidem bonis hominibus vocatis pro testibus, et sororibus suis monialibus ipsius monasterii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tonsura Nemorum, Jus exscindendi et colligendi ramos in silvis. Conventio ann. 1125. in Probat.
novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 437 : Tonsura vero nemorum ab hominibus Montispessulani nullatenus fiat.Charta ann. 1364. e Tabulario B. M. de Charitate :
Donavit terram de Miniers cum suis juribus, aisiis et pertinentiis salva et reservata Tonsura nemoris d'Artenne.Inventarium Chartar. Reg. ann. 1482. fol. viiXX. ix. v° :
Alia compositio facta inter dictos abbatem et conventum S. Dionysii et comitem Bellimontis super venditione Tonsuræ vel scissuræ nemorum Farridel et de Maffliers.Charta ann. 1487. ex Chartul. 23. Corb. :
La justice et seigneurie totale en demourra.... ausdits Religieux, abbé et convent (de Corbie)..... avec le pourfit, Tonture et despouilles desdits arbres.
P. , 1766.
◊ Quod et de ligno domibus
ædificandis apto interdum intelligitur, ut et vox Gallica Tondente, in Charta ann.
1307. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 182 : Comme nous aions à présent mestier de marrien à maisonner, et à nostre requestre il plaise.... que nous aiens la Tondente de vij. arpens de bois à penre en la forest dou val de Lis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tonsura Pannorum Gall. Tonture de draps, in Computo ann. 1333. tom. 2. Histor. Dalphin. pag.
282.