« »
 
[]« Torallus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 125b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORALLUS
TORALLUS, Torallum. Collis, idem quod Toro. Charta ann. 1238. in libro 1. Feudorum Borbonensis Dominii fol. 37 :
Sicut dividit strata publica, quæ ducit apud Roseres usque ad prata des Granges, et usque ad Torallum Borbonense.
Charta ann. 1233. ibid. fol. 73 :
Et ibi invenitur quidam Torallus, qui se extendit super vineas de Corp. etc.
Fortean accuratius exponeretur agger seu iter cespititium inter agros, ut in Torale 2. dictum est. Idem enim omnino sonare videntur Torale, Torallum, et Torallus.