![[]](img/image.png)
TORCIMANNUS, Interpres, Ital. Torcimanno ; unde Torcimannia, Interpretatio,
exotici sermonis explicatio. Pacta inter reg. Tunet. et Pisan. ann. 1398. tom. 1. Cod.
Ital. diplom. col. 1120 :
ItemIbid. col. 1124 :quod omnes Torcimanni sint et esse debeant æquales in Torcimannia, et in eis non sit aliqua prioratas
(l. prioritas)nec differentia ; et solvatur dictis Torcimannis pro eorum Torcimannia, milliarenses quinque de auro, de omni centenario bisantiorum tantum, et sine aliqua juncta.
Supradicta omnia interpretata et translata per Torcimannos fuerunt de lingua Arabica et Saracena in Latinam.Vide Dragumanus et Turcimanus.