« 1 tornare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 128b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNARE1
1. TORNARE, Divertere, deflectere : unde in vocibus, quibus Duces inter præliandum utebantur,
illa erat :
Torna, i.deflecte, apud Mauricium in Strategicis. Gloss. Arabico-Lat. :
Torno, reddo, reduco.Vocem esse Pannonicam, vel certe Avarum, seu Hungarorum propriam docuimus in Retornare 1. Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 104. § 2. tit. 105. § 20. 314. 352. et Lex Longobard. lib. 1. tit. 22. § 6. de Venatore :
Quando eamTit. 25. § 45 :(feram)postposuerit, et se ab ea Tornaverit, etc.
Nam si sequi cœperit, et se de via Tornaverit, etc.id est, se averterit, vel deflexerit. Detornare, apud Gellium lib. 9. cap. 8. et Ammianum lib. 23. Vetus Charta Hispanica ann. 1063. apud Blancam pag. 635 :
Et statim, quando fuerit Tornatus de cavalgata, et venerit ad Tutela, etc.Id est, cum reversus fuerit, Gallice, quand il sera retourné. Privilegium Petri II. Regis Valentiæ pro Ecclesiasticis, tom. 3. Concil. Hispan. pag. 616. col. 1 :
Faciemus quod illud, quod per dictos auditores eis notificatum fuerit, vobis et singulis vestrum pro prædictis debere restitui et Tornari, i.ad vos reverti, ni fallor. Aliis notionibus occurrit in Torna et Turnus bursæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tornare Pastam, Farinam subigere, subigendo versare, et in panem efformare, apud Bernardum in
Ordine Cluniac. part. 1. cap. 75. Tornare panem,in Regula Hireevallis, inter Probat. Hist. Lothar. tom. 2. col. 114. et inter Monumenta sacræ antiq. tom. 1. pag. 138.
Tornata Vina, quæ Confusa dicimus, in Charta Ludovici VII. ann. 1141. pro Bituricensib.
apud Thomasserium, nostris Vin tourné, Vappa,
vinum vapidum : qua notione rursum occurrit in Chartis ann. 1194. et
1279. apud eumd. Thomasser. Vinum acetosum vel Tornatum, in alia ann. 1309. tom.
1. Hist. Dalphin. pag. 98. col. 2.