« »
 
TORNATIO 2, TORNATURA 1, TORNATURA 2, TORNATURA 3.
[]« 2 tornatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 129a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNATIO2
2. TORNATIO, Tornatura, Forma, elegantia, Gallis Tournure eadem notione. Guido Abbas Cisterciens. lib. de Musica :
Quæ enim superacutarum lineam tenet, in acutis est in spatio et e converso. A gravibus enim differunt per Tornationem sicut et acutæ..... Nihil fere reliquit intactum, neque nomina linearum, neque paginulas, neque versus, nec etiam Tornaturas ipsarum notularum.
Vide Tornatura 1. []
[]« 1 tornatura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 129b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNATURA1
1. TORNATURA, Opus torno factum, 3. Reg. 6. 18. Miracula S. Mauri tom. 1. Jan. pag. 1058. et sæc. 4. Benedict. part. 2. pag. 178 :
Cum rudentem peripetasmatis, malum navis scandens (nauclerus,) Tornaturæ, de qua dissilierat, reaptare vellet, etc.
Hinc ad alias res translata vox, ut apud S. Bernardum Epist. 135. edit. 1690 :
Laudatur de bona litteræ Tornatura manus, non calamus.
Vide Tornatio 2.
[]« 2 tornatura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 129b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNATURA2
2. TORNATURA, Modus agri, jugero respondens, nostris Arpent, apud Bononienses Italos præsertim, ut colligitur ex Rollandino in Tractatu seu Summa de Notaria scripta ann. 1265. Concilium Marzaliæ sub Honesto Archiep. Ravennatæ ann. 973 :
Ut concederet in duobus locis Tornaturas vinearum 30. videlicet in primo loco juxta Monasterium S. Isaiæ vineam unam, quæ tribus viis circumdatur, etc.
apud Ughellum in Archiepisc. Bonon. n. 47. Charta alia ann. 1175. apud eumdem in Episcop. Cæsenat. n. 38 :
Et quinquaginta Tornaturas terræ in Androna, etc... et 12. Tornaturas terræ in Gabanella, etc.
Charta ann. 1081. apud Hieron. Rubeum in Hist. Ravennate lib. 5 :
Nec non et ducentas terræ Tornaturas ad Canonicorum opus laborandas, positas in loco, qui dicitur, etc.
Alia ann. 1086. apud eumdem :
Videlicet quinquaginta Tornaturas terræ laboratorias, juxta podismo designatas, quæ positæ sunt in loco, qui dicitur Mutafeno.
Codex censualis MS. Irminonis Abbat. Sangerm. fol. 2. col. 2 :
Dalbertus colonus S. Germani tenet de terra arabili antsingam 1. inde facit Tornatura.
Guerardo hoc loco idem est quod Scara, Epistolarum, aliarumque rerum minoris ponderis ultro citroque perlatio.
[]« 3 tornatura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 129b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNATURA3
3. TORNATURA, Mensuræ species, minor Tornatura vulgari, quæ jugerum est, Italis etiamnum Tornatura di terra. Statuta Mutin. fol. 26. rubr. 144 :
Qui habent terras juxta dictam stratam et ab utraque parte stratæ, teneantur extirpare terram suam per unam Tornaturam longe a strata.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1192. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 87 :
Molendina Rolandi Bajamontis et sociorum, quæ sunt superius, Tornatura una inferius fiant. Tournant de l'espaule
dicitur Humeri flexus, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 205 :
Le suppliant fery d'un coustel ledit hoste un seul coup assez près du Tournant de l'espaule senestre.
[]