« »
 
[]« Tornella » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 131a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNELLA
TORNELLA, Turricula, Gall. Tournelle. Rigordus ann. 1190 :
Præcepit etiam civibus Parisiensibus, quod civitas Parisii.... muro optimo cum Tornellis decenter aptatis et portis diligentissime clauderetur.
Rursum occurrit in Computo ann. 1202. apud D. Brussel pag. ccii. in Literis ann. 1223. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 903. in Charta ann. 1347. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 66. col. 2. apud Bernardum Thesaurar. tom. 7. Muratorii col. 719. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. in Glossario et alibi passim. Tabularium [] Episc. Clarom. citatum in Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 2. col. 97 :
Fidelitatis sacramentum pro temporalitate exhibuit Regi an. 1376. qui Rex percepit censum Tornellarum pro ipso Episcopo, sede vacante.
Suspicatur Glossator censum esse, qui solvebatur ad tornellas in ingressu civitatis a mercatoribus aliisve ; vel a vassallis ipsius Episcopi, quorum subjectio indicabatur iis tornellis, si tamen non est nomen proprium loci.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Tourelle alias Tournelle. Inventar. ann. 1492. ad calcem Necrol. eccl. Paris. :
Ung cresmeau à trois Tournelles, etc.
Passim alibi.