« »
 
[]« 2 tortitudo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 135c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORTITUDO2
2 TORTITUDO, Idem quod Tortus 1. Injustitia, violentia. Chronicon Besuense pag. 602 :
In causa violentiæ et Tortitudinis, etc.
Alibi :
Pro multis Tortitudinibus et sceleribus.
Historia Episcoporum Autissiodor. cap. 49 :
Interdixit sub anathemate, ut nullus mortalium præsumere deinceps auderet vim seu calumniam, nec aliquam Tortitudinem inferre pro quavis occasione rebus ejusdem Ecclesiæ.
Tabularium Arremarense :
Terram quoque Osanicurtis..... recognita sua Tortitudine abdicavit :
Adde Chartas alias a Beslio descriptas in Comitib. Pictavensib. pag. 468. 485. 506. Occurrit etiam non semel in Tabular. Dernensis Monasterii, ut et in Epistola Hadrian. II. PP. apud Labbeum tom. 8. Concil. pag. 914. in alia Johannis XIX. ann. 1030. Marcæ Hispan. col. 1044. in Charta ann. 1079. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 498. in Hist Monasterii S. Laurentii Leod. tom. 4. ejusd. Collect. col. 1127. et alibi passim. Inter malos usus et tultas, Tortitudines, hoc est, injustæ exactiones, recensentur in Charta ann. 1062. e Tabulario S. Victoris Massil. Tortitudo peccati, apud Lambertum Abb. S. Rufi in floribus Psalmorum MSS. Tortitudo morum, in Actis Ven. Erluini Abb. tom. 7. Maii pag. 845.
Tortas et confragosas,
dixit Plautus in Menæchmis.