« »
 
[]« Trabaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 139c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRABATICUM
TRABATICUM, Tributi species, forte pro Trabibus ad publica opera devehendis, vel prestandis. Charta Hlotarii Imp. ann. 840. apud Chiffletium in Tornutio :
Nullus theloneum, aut ripaticum,.... aut cenaticum, aut pastionem, aut Trabaticum, aut ullum occursum, vel ullum censum..... exactare præsumatis.
Eadem pene habentur in Charta Caroli Calvi apud Beslium in Episcop. Pictaviensibus pag. 28. ex qua Chiffletianam emendare licet. Aliam adde Ottonis I. Imp. ann. 949. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 291. Hinc emendandum est Privilegium ann. 831. inter Instrum. Gall. Christ. novæ edit. tom. 5. col. 463. ubi perperam legitur Trabuticum. Eadem omnino notione Travaticum habetur in Diplomate Ludovici Pii ann. 821. tom. 1. Ampl. Collect. jam laudato col. 77. Trauvaticum vero in alio ejusd. Imp. Diplomate ann. 814. tom. 2. ejusd. Ampl. Collect. col. 22. Trobaticum, in alio Ottonis III. Imp. ann. 985. ibid. tom. 1. col. 335. Innocent. III. lib. 13. Ep. 115 :
Tarciates (sunt ii Ravennatibus Custodes sylvarum seu parcorum) per monasterium certum numerum Trabium in feudum [] percipiebant de sylva.
Vide Senatorem lib. 4. Epist. 8.