« Tracones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACONES
TRACONES, Meatus subterranei, cavernæ, speluncæ. Gloss. Lat. Gall. :
Tracon, onis, allée sous terre.Anonymus Poëta, nescio quis, laudatus a Joanne de Janua :
Will. Tyrius lib. 16. cap. 9. de regione Traconitide in Syria :Terrarum Tracones, animalia dico dracones.
Videtur autem nobis a Traconibus dicta : Tracones enim dicuntur occulti et subterranei meatus, quibus illa regio abundat ; nam pene universus illius regionis populus in speluncis et cavernis habitat, et in Traconibus habet domicilia.Lib. 19. cap. 26. de Nilo :
Sed tamen quibusdam meatibus tempore soliti incrementi, fluvii pars urbem influit ; quam aquarum influxionem cisternis amplissimis, ad hoc specialiter deputatis, ad usus proprios toto anno diligenter servant ; sed et pomeria, quæ sunt extra urbem procuranda, occultis Traconibus portionem ex ea dirigunt necessariam.Matth. Paris ann. 1247 :
Cavernis terrestribus, et profundis Traconibus, etc.Vitæ Abbatum S. Albani :
Tracones vero et vias cum meatibus subterraneis, et solide per artificium arcuatis......... obturavit.Vide Vossium lib. 3. de Vitiis serm. cap. 53.
P. , 1766.
◊ Glossæ Bibl. MSS. anonymi
ex Bibl. reg. : Traco, idem est quod Via subterranea aut via solis nobis. Hinc Crypta Traconaria sub Miseni promontorio, teste Mabillonio in Museo Ital. pag. 108.(l. radiis)ignota, vel ubi habitant dracones fantastici ; et ideo debemus dicere : Laudate Dominum de terra Tracones, et non dracones, ut dicunt quidam errantes ; quia sermones inquirendi sunt penes materiam, ut sequitur, Et omnes abici(l. abyssi)id est, profunditates