« »
 
[]« Tracones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACONES
TRACONES, Meatus subterranei, cavernæ, speluncæ. Gloss. Lat. Gall. : Tracon, onis, allée sous terre. Anonymus Poëta, nescio quis, laudatus a Joanne de Janua :
Terrarum Tracones, animalia dico dracones.
Will. Tyrius lib. 16. cap. 9. de regione Traconitide in Syria :
Videtur autem nobis a Traconibus dicta : Tracones enim dicuntur occulti et subterranei meatus, quibus illa regio abundat ; nam pene universus illius regionis populus in speluncis et cavernis habitat, et in Traconibus habet domicilia.
Lib. 19. cap. 26. de Nilo :
Sed tamen quibusdam meatibus tempore soliti incrementi, fluvii pars urbem influit ; quam aquarum influxionem cisternis amplissimis, ad hoc specialiter deputatis, ad usus proprios toto anno diligenter servant ; sed et pomeria, quæ sunt extra urbem procuranda, occultis Traconibus portionem ex ea dirigunt necessariam.
Matth. Paris ann. 1247 :
Cavernis terrestribus, et profundis Traconibus, etc.
Vitæ Abbatum S. Albani :
Tracones vero et vias cum meatibus subterraneis, et solide per artificium arcuatis......... obturavit.
Vide Vossium lib. 3. de Vitiis serm. cap. 53.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ Bibl. MSS. anonymi ex Bibl. reg. : Traco, idem est quod Via subterranea aut via solis nobis (l. radiis) ignota, vel ubi habitant dracones fantastici ; et ideo debemus dicere : Laudate Dominum de terra Tracones, et non dracones, ut dicunt quidam errantes ; quia sermones inquirendi sunt penes materiam, ut sequitur, Et omnes abici (l. abyssi) id est, profunditates. Hinc Crypta Traconaria sub Miseni promontorio, teste Mabillonio in Museo Ital. pag. 108.