![[]](img/image.png) « Tractatoria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 143b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATORIA
« Tractatoria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 143b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATORIATRACTATORIA, Epistola Synodalis, Synodica, quæ a Synodo, quam Tractatum
          appellari mox docemus, ad Episcopos scribitur, vel de quavis re ad tractatum, seu
          Synodum spectante. Ea enim est vera vocabuli origo, quam non adverterunt Baronius ann.
          142. et Bernardinus Ferrarius lib. 1. de Epist. Ecclesiast. cap. 2. nisi locis mox
          laudandis legendum sit tractoria, uti contendit Philippus Priorius. Meminit S.
          Augustinus Tractatoriæ Serm. 2. in Psalm. 36. qua Episcopi declarabant hunc vel
          illum esse excommunicatum : ![[]](img/image.png) 
          
      Atque ideo non immemores puritatis Ecclesiæ conducibile existimavimus, omnes sanctos Consacerdotes et omnes Clericos, et omnes populos, qui se Christianos meminerint, hac nostra Tractatoria commonere, ut omnes ejusEodem sensu Tractatoriam usurpat Epist. 162 :(Primiani)communionem, utpote damnati, diligenti cura horreant.
![[]](img/image.png) 
          Quod si non fecerint, ibi etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque Tractatoria super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacunque jam Christi Ecclesia dilatata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio præcidetur. Tractatoriædenique mentio est in Concilio Teleptensi. In Concilio Carthaginensi V. can. 10. et Africano sub Bonifacio et Cælestino cap. 43. jubentur Episcopi ad Concilium evocati,
si non potuerint occurrere, excusationes suas in Tractatoria conscribere. Quo loco Capitula Car. M. lib. 7. cap. 20. 34. habent Tractoria.

